IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad quintum ostendit, se non tenere speciem intelligibilem esse totalem causam intellectioni , de quo 1. dist. quaest. 7. a n. 14. nec charitatem totalem causam amoris. Et secundum eos qui tenent speciem intelligibilem esse totalem causam, dicendum esset quod separata non produceret in se intellectionem, quia non est principium receptivum ejus, separata tamen presens, videtur quod partialiter concurreret, et idem de charitate separata assistere.
Ad quintum (i) argumentum principale, si species intelligibilis poneretur totale principium intellectionis, haberet aliquam apparentiam, quod separata posset esse principium, et de charitate respectu dilectionis. Sed nec hoc, nec illud posui totale principium, s edpartiale, et minus principale. Principium autem minus principale nunquam potest agere, nisi principaliori prius naturaliter agente ; et hoc loquendo de prioritate ex parte agentis, non ut actio vel terminus recipitur in passo, quia sic simul natura terminatur actio agentium ordinatorum in passo ad formam.
Sed numquid contra aliquos tenentes illud antecedens, concludit haec ratio ? Dico quod species intelligibilis quantumcumque separata vel conjuncta, nunquam intelligit: nihil enim dicitur intelligere, nisi in hoc quod habet intellectionem talem formaliter sibi inhaerentem, et sic adducenda est propositio tertii de Anima: Intelligere est pati, quia intelligere est habere intellectionem: species autem intelligibilis a nullo ponitur esse principium receptivum intellectionis. Unde magis concluderet hoc argumentum, quod species separata posset intelligere contra ponentem, quod est ratio formalis recipiendi intellectionem, quam contra ponentem, quod est totale principium activum intellectionis.
Sed adhuc deducetur, quod saltem species intelligibilis separata posset causare active intellectionem, quod videtur inconveniens.
Respondeo, hoc non sequitur, nisi habeat passum approximatum receptivum intellectionis; sed si tale habeat, consequenter esset concedendum,quia causaret intellectionem in illo, et quoad hoc, est una difficultas communis nobis et illis, quia quamcumque causalitatem tribuimus speciei, vel partialem activam, ut supra dixi, vel tantum rationem praesentantis objectum, istam perfectionem eodem modo haberet, si esset separata, sicut si conjuncta. Videtur ergo, si separata esset praesens intellectui, non per inhaerentiam sed per simplicem praesentiam, quod posset eodem modo sufficere ad causandum intellectionem in intellectu, sicut quando inhaeret. . Et hoc concedo, quia dixi supra, quod intellectus nihil perfectionis pertinentis ad ipsum, recipit a et specie informante, sed tantummodo oportet speciem, ut aliam causam partialem effectus, concurrere cum intellectu ; sed quod aliquando causa partialis alteri coinhaereat, hoc est omnino accidentale, quia aeque perfecte posset causare effectum sine inhaerentia propter ordinem essentialem, scilicet subordinationis virtutis activae ad virtutem activam,cui accidit ordo subjecti et accidentis. Et ita breviter dico, quod charitas . in patria immediate causabit intellectionem intuitivam sui in intellectu, et tamen non erit praesens intellectui inhaerendo, sed voluntati, et tamen ista praesentia sufficit ad hoc quod ipsa, ut causa partialis,concurratcum alia causa. Istud ergo argumentum, quod frequenter fit, quasi sit aliquanti ponderis, contra nullam opinionem concludit, nisi contra ponentem speciem esse totale principium intellectionis activum, et cum hoc propinquum et proprium receptivum ejusdem, et idem posse movere se. Sed contra ponentem qualitercumque de activitate speciei, non concludit, nisi quod separata possit simpliciter agere, sicut conjuncta; si tamen habeat passum proportionatum praesens, eodem modo de charitate respectu dilectionis.