IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Aliter dicitur quod oportet, etc. Proponit sententiam Divi Thomae 1.2 2. quaest. 68. art. 1. et Richardi hic, art. 1. quaest. 1. qui dicunt dona et virtutes distingui, quia virtutes ponuntur ad voluntatem disponendam, ut est mobilis a recta ratione ; dona vero ad eam disponendam, ut est mobilis a Deo. Quae sententia ut melius intelligatur, advertendum ex eodem Divo Thoma, quod omne quod movetur, debeat proportionari suo motori ; unde cum homo natus sit moveri a duobus principiis, uno intrinseco, quod est ratio, altero extrinseco, quod est Deus, debet proportionari utrique, ut ab eo moveatur ; proportionatur autem rationi per virtutes, et Deo per dona ; ergo dona et virtutes distinguuntur.
Hanc sententiam praeter Cajetanum et Medinam ibid. sequuntur ex recentioribus plures inferius citandi num. 27.
(n) Contra hoc quia etiam falsum est, etc. Tribus rationibus impugnat hanc sententiam. Primo, quia falsum est, quod ratio ita moveat voluntatem, ut virtus non habeat aliud munus, quam disponere, ut moveatur voluntas a ratione, prout supponere videtur haec sententia. Ubi advertendum, quod non negat Scotus moveri voluntatem a ratione, prout male intellexit Gajetanus et Medina, ac etiam quidam Scotistae ; sed quod non moveat taliter, ut virtus tantum habeat rationem dispositionis ex parte voluntatis, ut recipiat motionem, et per hoc corruit responsio ejusdem Cajetani et Medinae dicentium quod sine dubio ratio moveat voluntatem ex parte objecti regulando, praecipiendo ac illuminando ; hoc enim Scotus hic non negat, nec negare potest quantum ad illuminationem et regulationem consistentem solummodo in propositione illius, quod faciendum esset, sine qua propositione certum est quod voluntas agere nequeat. Quantum autem ad praecipiendum, negandum quidem est Scotistis id convenire rationi, sed id non facit ad propositum, unde ad suum locum referatur.
Dices cum Cajetario quod S. Thomas non velit virtutem esse dispositionem, ut ratio moveat, sic ut ipsa etiam virtus non sit activa ; ergo male intellexit Scotus D. Thomam.
Contra, quia si virtus ut virtus, et ut distinguitur a dono, habeat activitatem, ultra hoc quod est disponere ad recipiendam motionem rationis, vel illa activitas est distinctae rationis ab activitate doni vel ejusdem. Si secundum dicatur, ergo donum et virtus non distinguuntur ; si primum, facilius intelligeretur distinctio virtutis et doni per illam activitatem, quam per rationem dispositionis ; ergo verisimile est, quod si S. Thomas intelligeret virtutem, ut distinguitur a dono habere activitatem talem, per eam potius quam per rationem dispositionis, eam distingueret a dono.
Secunda ratio Doctoris est, quod secundum hanc sententiam non relinquatur locus ad distinguendas beati tu -dines a donis et virtutibus ; nec enim possunt esse dispositiones, ut moveatur homo nisi a Deo aut ratione. Si autem ponantur in ordine ad Deum, non distinguentur a donis ; si in ordine ad rationem, non distinguentur a virtutibus, ut patet. Haec ratio habet locum ex supposito quod beatitudines ponantur esse habitus, aut principia actuum, ut tenent multi ex adversariis.
Tertia ratio est, quod per eumdem habitum, per quem disponitur quis, ut moveatur a causa secunda, nempe a seipso, vel a sua ratione, disponatur etiam, ut moveatur a causa prima, seu primo motore, cujus ratio est, quod non possit moveri a causa secunda, quin moveatur a prima ; ergo ut disponatur quis ad hoc, ut moveatur a causa prima, non est necesse ponere donum aliquod dispositivum distinctum ab illo quod ponitur, ut a causa secunda moveatur.
Respondet Medina, distinguendo consequens, ut moveatur a causa prima simul cum secunda, concedit ; ut moveatur a sola prima, negat. Contra, quia si per formam, qua disponitur quis, ut moveatur a causa secunda, potest disponi, ut moveatur a causa prima, una cum causa secunda, nihil impedit quo minus per eam disponatur, ut moveatur a causa prima sola. Confirmatur, quia si Deus se solo vellet movere voluntatem ad producendum actum virtutis moralis acquisitae eo ipso modo quo mediante causa secunda id facit, profecto habitus istius virtutis sufficienter disponeret voluntatem ad cooperandum cum ista motione ; ergo habitus disponens ad cooperandum motioni causae secundae et primae, sufficienter etiam disponit ad cooperandum causae primae soli moventi.
Et si dicas hoc esse verum, quando cooperatio est talis naturae, ut connaturaliter exigat fieri mediante motione causae secundae, licet per accidens et extraordinarie, hic et nunc non ita fiat : non tamen id verum esse, quando cooperatio voluntatis exigit fieri a sola motione causae primae, ut exigit fieri cooperatio voluntatis procedens a donis. Contra, quia cooperatio voluntatis procedens etiam a . dono exigit fieri mediante directione causae secundae, nec enim potest fieri absque propositione rationis magis quam cooperatio voluntatis procedens ab habitu temperantiae. Et hinc pro majori abundantia et confirmatione impugnationum Doctoris, suaeque sententiae, probatur ulterius sententiam Divi Thomae non subsistere, quando dicit quod voluntas indigeat aliquo habitu, ut moveatur a principio extrinseco ipsam movente, nimirum Deo, qui habitus sit distinctus ab habitu quo indiget, ut moveatur a principio intrinseco, quod est ratio ; vel supponit quod moveatur a solo Deo sine concursu rationis, vel non. Si primum, est manifeste falsum, quia intelligibile est quomodo Deus moveat voluntatem independenter a propositione objecti, circa quod versaretur. Si secundum, ergo Deus solus non movet, ut supponit Medina ; sed Deus cum causa secunda, nempe intellectu, ea ratione qua intellectus unquam movet. Rursus quaero, .quando voluntas dicitur indigere habitu particulari, ut moveatur a Deo, de qua motione Dei loqueris ? an de motione aliqua objectiva, quae fit per propositionem objecti alicujus determinantis voluntatem moraliter et intentionaliter, seu de motione aliqua physica ? Si de motione objectiva intentionali, certum est nullam dispositionem requiri ex parte voluntatis, sed solum ex parte intellectus cujus est percipere objectum sic propositum, ipsumque proponere voluntati: sed neque ex parte intellectus etiam requiritur ad apprehensionem talis objecti ulla dispositio intrinseca, quia potest apprehendere ipsum propositis speciebus ejus. Ad judicandum autem ipsum sub aliqua ratione, si sit ex terminis evidens, determinabitur intellectus ex se ; si non sit sic evidens, determinabitur ad assentiendum, vel virtute aliarum propositionum certarum aut probabilium similiter propositarum, sine ulla dispositione intrinseca praevia ad ipsum actum, vel determinabitur per revelationem alicujus, ad credendum isti propositioni, et ad hoc sufficiet pro dispositione. fides acquisita vel infusa.
Si vero loquaris de motione physica, aut illa erit motio per productionem alicujus qualitatis praeviae, necessario praerequisitae ad actum voluntatis ; aut erit motio per actualem concursum Dei cum voluntate ad producendum actum. Si per productionem alicujus qualitatis praeviae, non requiretur ulla qualitas, aut dispositio particularis ex parte voluntatis, ut sic moveatur. Quemadmodum enim potest recipere ipsam qualitatem disponentem sine alia dispositione, ita etiam posset recipere istam qualitatem, ad quam disponit sine alia dispositione praevia, est enim eadem ratio.
Deinde non potest assignari ulla qualitas praevia, per quam moveatur a Deo voluntas ad operationes suas omnes, praeter habitus naturales et supernaturales : suppono enim non dari qualitatem praedeterminantem physice, et si daretur, non esset ad propositum, quia talis aeque requiritur, ut moveatur a Deo, et ut moveatur a causa secunda, secundum eos, qui illam ponunt.
Si autem loquaris de motione per concursum actualem Dei cum voluntate, talis nunquam requirit dispositionem ex parte potentiae, cum qua concurrit Deus, nisi quando esset physice incompleta in ratione causae secundae ad actum, ad quem concurrit Deus ; ergo ut colligatur voluntatem debere disponi ad hujusmodi motionem per aliquod distinctum a virtutibus, debet ostendi quod actus, ad quem Deus illam movet, sit excdens activitatem Physicam ejus, et virtutum tam naturalium quam supernaturalium. Hoc autem adversarii facere nequeunt, et si potuissent, profecto clarius et melius colligerent distinctionem donorum a virtutibus per ordinem ad talem actum, quam per hoc quod virtutes et dona aliter ac aliter disponant.
Probatur praeterea, quia Deus solus aeque movet voluntatem ad actus virtutum infusarum Theologicarum, ac ad ullos alios actus, qui procederent a donis, et consequenter habitus illi Theologici aeque disponunt voluntatem, ut moveatur a Deo, ac dona : ergo non bene distinguitur donum a virtutibus per hoc quod donum disponat, ut moveatur voluntas a Deo ; virtus vero, ut moveatur a ratione. Consequentia est manifesta. Probatur antecedens, quia eatenus dona possent disponere, ut moveatur voluntas a solo Deo, quatenus aut ipsi exigunt a solo Deo produci, aut actus ad quem dantur, excedit activitatem naturalem voluntatis, ex eo quod sit supernaturalis in substantia. Sed virtutes Theologicae per se infusae exigunt a solo Deo produci, et actus ad quos dantur, sunt supernaturales in substantia, atque adeo excedunt activitatem voluntatis physicam: ergo aeque disponunt, ut voluntas a Deo moveatur, ac dona. Nec refert quod actus donorum essent essentialiter perfectiores, quam actus harum virtutum, quia hoc dato, quamvis sit falsum, non sequitur quin tam virtutes quam istae disponerent, ut voluntas posset moveri a Domino Deo; quod probo, quia inter ipsa dona aliqua aliis sunt perfectiora, et tamen omnes dicuntur disponere, ut voluntas moveatur a Deo, ergo quamvis virtutes infusae essent imperfectiores donis, adhuc possent disponere, ut voluntas moveretur a Deo.
Confirmatur, quia major est differentia inter virtutes infusas et acquisitas, quam inter infusas et dona, dato quod dona ab ipsis distinguerentur, quia infusae et acquisitae sunt diversissimi ordinis, illae scilicet supernaturalis, hae naturalis: virtutes autem infusae et dona sunt ejusdem ordinis supernaturalis, ergo potius infusae deberent poni in eodem ordine dispositionis cum donis, quam cum virtutibus, et consequenter potius deberent dici disponere, ut voluntas moveatur a Deo, si id dicatur de donis, quam ut moveatur a ratione, et non a Deo, si id dicatur de virtutibus acquisitis, et non de donis. Haec efficaciter confutant hanc sententiam quatenus distinguitur ab aliis sententiis Henrici et D. Bonaventurae: quatenus autem omnes conveniunt in hoc, quod dona, virtutes et beatitudines distinguantur, refutabuntur per principia sententiae Doctoris, sed.
Objicies pro Divo Thoma, quod movetur ab aliquo, debet proportionari illi; ergo ut voluntas moveatur a Deo, debet ipsi proportionari per aliquod distinctum ab iis, per quae proportionantur rationi.
Respondeo primo, falsum esse antecedens, quia posset esse seipso proportionatum, sicut est in proposito voluntas antecedenter ad omnem habitum proportionata, ut moveatur a ratione ad actus naturales, ad quorum aliquem necessario movetur ante habitum, quandoquidem per actum acquiritur primus gradus habitus naturalis. Et certe quando ponuntur isti habitus, non ponuntur ut voluntas proportionetur rationi, sed ut promptius operetur, ut manifestum est. Et si dicas quod antecedens sit verum, saltem quando id quod movetur non est seipso proportionatum motori, et hoc sufficere ad propositum, quia voluntas non est seipsa proportionata, ut moveatur a Deo, transeat totum, sed inde non sequitur quod debeat proportionari per aliqua distincta a virtutibus. Unde secundo respondeo, negando consequentiam, quia posset proportionari per ipsas virtutes saltem supernaturales, sicut per eas potest disponi juxta praemissa.
Confirmatur, quia proportio, quam . debet habere aliqua causa subordinata cum altera causa, non est alliud quam . quod habeat facultatem sufficientem ad concurrendum cum illa ad effectum, in ordine ad quem est ipsi subordinata, et si habeat hanc activitatem ex se, erit ex se proportionata, si non proportionabitur per illud, per quod recipit illam activitatem ; unde nisi possit ostendi quod detur aliquis actus ex iis, quos pro hoc statu elicere solent fideles justi, ad quem voluntas ex se, aut cum virtutibus non habeat sufficientes vires physicas, non potest dici quod non sit proportionata sufficienter, ut moveatur a Deo, et concurrat cum ipso ad omnes illos actus, ex se quidem sola ad actus naturales ; per habitus autem supernaturales ad reliquos actus, non esse autem ullum talem actum contendimus, et postea magis patebit.