Postquam Psalmista petiit divinum auxilium contra adversa quae patitur ab hostibus, cum dixit, deus auribus, et ut jam exauditus ostendit gloriam regis, dicens, eructavit; hic autem exauditus pro populo, ostendit beneficium datum populo. Et sicut per praecedentem Psalmum gloria christi designatur, ita in hoc Psalmo designantur beneficia exhibita fidelibus christi. Unde in titulo hoc etiam designatur; et est duplex littera: in finem Psalmus David pro arcanis. Arcana quae sunt a principio, sunt abscondita, scilicet quod filius dei factus est homo, quod deus moriatur, quod gentes convertantur ad christum. Ista fuerunt secretissima. Isa. 24: secretum meum mihi. Ephes. 3: aliis filiis hominum non est agnitum. Et haec sunt revelata per christum. Matth. 13: eructabo abscondita.
Job 28: abscondita produxit in lucem. Hic ergo Psalmus tendens in finem, idest in christum, est David pro arcanis, idest ad arcanorum manifestationem. Alia littera habet, pro filiis Core. Pro Core qui interpretatur calvaria, intelligitur crux christi. Hic ergo Psalmus attribuitur fidelibus crucis christi pro revelatione arcanorum.
Hieronymus habet, pro viventibus. Agit enim hic de tribulatione et conservatione in eis.
Est ergo pro viventibus, idest pro his qui servantur in vita; et qui servantur auxilio dei, dicuntur esse in abscondito. Ps. 30: protexit me in abscondito faciei suae, a conturbatione hominum.
Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo agit de auxilio divino contra tribulationes; secundo agit de pace post tribulationes concessa, ibi, venite, et videte. Circa primum duo facit. Primo praemittit causam horum beneficiorum; secundo exponit mala et beneficia data contra mala, ibi, sonuerunt, circa primum duo facit. Primo ponit auxilium dei contra tribulationes praeteritas; secundo ponit fiduciam conceptam de futuris, ibi, propterea non timebimus.
Circa primum duo facit. Primo tangit dei auxilium; secundo tribulationem contra quam divinum auxilium datur. Si aliquis vult subvenire afflicto, hoc facit tripliciter. Primo, ut ipsum fugientem recipiat: et hoc est parum; secundo, ut assistat ei in tribulatione posito; tertio, ut ei auxilium exterius praebeat. Et haec tria deus facit qui est refugium; et ideo dicit, deus noster refugium.
Prov. 18: turris fortissima nomen domini.
Item pugnantes et afflictos adjuvat et fortificat: ideo dicit, virtus. Isa. 40: qui dat lasso virtutem.
Item adjuvat exterius per se et per alios: unde dicit, adjutor. Psal. 9: adjutor in opportunitatibus.
Hoc auxilium est necessarium, in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Hae tribulationes sunt et spirituales et corporales. Spirituales sunt peccata: et hae inveniunt homines nimis, quia dolor poenitentiae maximus est inter omnes dolores. Psal. 37: afflictus sum, et humiliatus sum nimis. Et in hac tribulatione christus est refugium: quia in ea consolatur, et ab ipso roboratur et juvatur homo. Corporales fuerunt in primitiva ecclesia sanctis. 2 Cor. 1: gravati sumus supra modum; et ideo dicit, nimis.
Hieronymus habet: auxilium inventum est in tribulationibus validum. Et sic ly nimis refertur ad adjutorium divinum. Propterea non timebimus.
Psal. 26: dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? quasi dicat, nullum timebo. Et merito, quia ipse est: deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Secundo ostendit quae sunt timenda. Duo autem sunt timenda: scilicet generalis tribulatio, et oppressio magnorum. Generalis tribulatio est, quando omnes trucidantur. Alia est, quando principes capiuntur. In his habet locum timor. Sed, ego non timebo dum turbabitur terra, idest si totus populus tribuletur, et transferentur montes in cor maris. Nec timebo etiam si magni capiantur. Sed mystice, per terram quae solida est, intelligitur Judaea, quae solida fuit in cognitione unius dei, et fixa, et cingebatur gentibus, sicut terra circumdatur mari et cingitur aquis. Isa. 1: terra vestra deserta: et sic signat persecutionem quam fideles passi sunt a Judaeis: quasi dicat: non timebo dum turbabitur Judaea per praedicationem christi. Matth. 2: audiens hoc Herodes turbatus est etc.. Et non timebo, quia montes, idest apostoli, transferent se ad gentes. Act. 13: ecce convertimur ad gentes. In cor maris, idest in dilatationem gentium, quia gentes habuerunt apostolos in magna reverentia. Vel, in cor maris, idest usque ad profunda et extrema terrae.
Act. 22: ad nationes longe mittam te.