IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sine assertione ponit Doctor non esse necessario admittendos alios habitus in via praeter virtutes intellectuales, morales et Theologales. Ratio naturalis dictat dari habitus acquisitos speculativos et practicos in intellectu, et morales ad se et ad alterum disponentes ; fides vero docet dari tres Theologicas, sive consistant in habitu, sive non ; de quo nihil est fide certum, quia cap. Majores, de Baptism. et Clem. un. de sum. Trin, tantum dicitur id esse probabilius. Doctor tamen hic et supra d. 23. g Ad quaestionem, inclinare videtur ad sententiam tenentem secundum fidem ponendos esse habitus infusos, quae est probabilissima. Hoc posito probat viatorem quoad Deum sufficienter perfici tribus Theologicis, et quoad creaturam, perfici sufficienter in intellectu per prudentiam, (non loquitur de speculativa,) et in appetitu, aliis tribus cardinalibus.
Ad istam (a) quaestionem potest dici sine assertione, quod non sunt necessarii in via, nisi illi habitus, qui sunt virtutes morales, intellectuales et Theologicae. Quod ostenditur sic : Nam ratione naturali concluditur necessitas habitus intellectualis perficientis intellectum circa speculabilia, et habitus perficientis intellectum circa operabilia ; et ita habetur habitus intellectualis speculativus et practicus. Consimiliter ratione naturali concluditur necessitas habitus perficientis appetitum circa ea quae sunt appetibilia in ordine ad se, et ulterius circa appetibilia in ordine ad alterum ; et ita habetur prima distinctio virtutis appetitivae ordinantis talem potentiam in actibus ad se, et ad alterum.
Praeter istos habitus, etsi forte concludatur per rationem naturalem, quod homo non sufficienter perficitur istis habilibus, sicut nititur ostendere solutio primae quaestionis primi quoad necessitatem alterius cognitionis acquisitae ; tamen ratio naturalis non sufficienter concludit, quis habitus intellectus distincte, et quis appetitivus sit necessarius alius ab istis ; sed rationabiliter tenetur propter illas persuasiones, quae positae sunt in quaestione illa primi, quod praeter istos habitus est necessarius ille habitus cognitivae, et illi habitus appetitivae, quos Ecclesia Catholica docet esse necessarios ; et fide tenemus tres virtutes Theologicas esse necessarias perficientes immediate animam respectu objecti increati.
Ex istis arguo (b) sic : illi habitus tantum ponendi sunt in viatore, quibus perficitur, circa omne objectum, quantum perfici potest in via ; hujusmodi sunt septem virtutes in genere, non curando de scientiis speculativis acquisitis ; igitur praeter scientias speculativas acquisitas nullus erit habitus in viatore ponendus, alius simpliciter a septem virtutibus. Probatio majoris, objectum circa quod perfici potest viator, non potest esse nisi Deus vel creatura ; sed circa Deum sufficienter perficitur tribus virtutibus Theologicis, et hoc perfectissime quantum perfici potest, si illi tres habitus sint perfectissimi in suo genere ; circa creaturam vero (non loquendo de speculativis), intellectus perfectissime perficitur per prudentiam, si prudentia sit perfectissima ; ipsa enim est de omni agibili, et quantum ad omnem conditionem agibilis perfectissima notitia.
Similiter quantum ad appetitum perfectissime perficitur tribus virtutibus moralibus, si sint perfectissimae, quia tam circa alium, et appetibile alteri, quam circa se, et appetibile sibi, et hoc, vel primo et directe, vel secundario propter illa prima : et hoc intelligendo de istis quatuor virtutibus cardinalibus, quod non sint in aliquo unus habitus numero, qui sit sibi universalis temperantia, vel universalis justitia, hoc est circa omnia, sed quod singulae species justitiae insint in suis propriis singularibus.
Per tres autem virtutes Theologicas sufficienter perficitur viator circa Deum immediate, quia circa ipsum, ut immediate cognoscendum in via, sufficienter perficit, quia de Deo in via non potest haberi nisi cognitio fidei, sicut dictum est supra in isto 3. dist. 24. Circa autem ipsum, ut diligibilem in se, sufficienter perficit charitas, et ut appetibilem ut commodum mihi, sufficienter perficit spes, sicut patet in quaestionibus superioribus de fide, spe et charitate. Sed non convenit viatorem habere circa Deum actus ordinatos alios, quam intelligere, diligere ipsum in se, et appetere eum mihi, ut bonum meum ; ergo.
Consimiliter circa omne aliud bonum a Deo, ut circa objectum, sufficienter perficitur viator habitibus intellectualibus et appetitivis ; sed isti habitus intellectivi perficientes intellectum sunt virtutes intellectuales, et illae sufficienter perficiunt viatorem, quantum possibile est, et ad considerandum, et ad syllogizandum practice. Habitus etiam appetitivi sunt virtutes appetitivae, quae virtutes sufficienter perficiunt viatorem ad appetendum, vel ad diligendum, sive in ordine ad se, sive ad aliud ; igitur homo perfectus tribus virtutibus Theologicis, et virtutibus intellectualibus speculativis et practicis, et virtutibus moralibus ordinantibus ad se, et ad alterum, perficitur quantum potest competere viatori : igitur non videtur aliqua necessitas ponendi aliquos alios habitus ab istis, qui sunt virtutes Theologicae intellectuales et morales.