Sonuerunt et turbatae sunt aquae. Hic ostendit quae sint istae tribulationes. Et primo proponit eas in metaphora; secundo exponit. Dicit ergo, sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Secundum Hieronymum, aquae ejus. Et haec est melior littera: et est sensus, transferentur in cor maris aquae ejus, idest maris, scilicet populi, sonuerunt, propter iracundiam contra nos. Ps. 87: omnes fluctus tuos etc.. Sed, montes, idest principes sicut Nero et alii, conturbati sunt in fortitudine ejus, scilicet dei, quia ex hac fortitudine etiam ipsi montes turbati sunt. Hebraeus habet, in superbia sua. Mystice loquitur sic, sonuerunt montes, idest apostoli qui montes dicuntur: turbatae sunt aquae, idest populi gentilium ad sonum montium, idest ad praedicationem apostolorum.
Aquae signant sapientiam; quasi dicat: aquae, idest prophetiae gentilium sunt turbatae. 1 Cor. 1: perdam sapientiam sapientium etc..
Vel montes, idest apostoli, turbati sunt, scilicet exterius per tribulationes, in fortitudine maris.
Sed videtur contrarium dicere alibi, justus non conturbabitur. Psal. 36.
Sed dicendum, quod verum est interius, quia non contristabit justum quicquid ei acciderit.