CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit partem affirmativam propositionis exclusivae, scilicet Deum esse immutabilem ; et omissis locis Aristotelis, quibus id probari videtur, de quibus 2. d. 2. quaest 10. et d. 25. et supra distinct. 3. num. 7. probat Dei immutabilitatem ex ejus simplicitate, quam ostendit clarissime quaest. 1. hujus distinctionis.
(a) Hujus exclusivae, de qua quaeritur, pars affirmativa probatur a Philosopho 7. Physic. per hoc, quod Omne quod movetur, movetur ab alio. Quod probatur , quia quiescente parte, quiescit totum: et non est procedere in infinitum in motis ab alio, quia tunc posset fieri ex eis unum infinitum mobile quod moveretur tempore finito, quod est improbatum, 6. Physic. et prius d. 1. q. 1. in responsione ad ultimum argumentum: oportet igitur stare ad aliquod movens quod non movetur ab alio , et per consequens omnino non movetur.
(b) Probatur etiam ab eo 8. Physic. illa conclusio, per divisionem moventium et motorum naturaliter vel violenter, et quod ultimo oportet stare ad aliquod movens, quod non movetur ex se et primo. Et ulterius etiam oportet stare ad aliquid simpliciter immobile.
(c) Sed processus isti, qui sunt principales in duobus libris, scilicet 7. et 8. Physic. indigent majori expositione, ad hoc ut rationes illae ostendantur valere, et si forte valeant, tamen diminute concludunt, sicut alias ostendetur; forte non plus concludunt, nisi quod primum non movetur, ut corpus, vel ut virtus in corpore, sicut anima movetur per accidens in corpore moto.
(d) Ideo non insistendo modo circa declarationem illarum rationum, ostendo breviter istam partem esse veram ex simplicitate Dei, quia si Deus est perfecte simplex, ut probatum est ex infinitate, ideo non potest mutari ad aliquam formam, quae in ipso recipiatur ; quia etiam est necesse esse, ut probatum est ex primitate efficientiae d. 2. q. 1. ideo non potest mutari ab esse in non esse vel a non esse in esse, quae mutatio dicitur versio a Damasceno: omni igitur immutatione sive substantiali sive acidentali, dicitur Deus simpliciter immutabilis.