IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum omnis transmutatio, quoe potest causari ab agente creato circa accidentia in Eucharistia manente, necessario requirat eamdem quantitatem manere ?
D. Thom. 1. 2. q. 52. art. 2. et 2. 2. q. 24. art. 5. Goffr. quodl. 11. q. 3. Greg. hic. q. 2. art. 2. Capieol. dist. 18. q. 1. Aegid. quodl. 2. q. 11. Conimbric 1. de generat. c. 5. q. 17. 18. Vide Scot. 1. dist. 17. q. 3. 4. et 1. Phys. q. 8. et 3. Phys. q. 4. ei 2. Phys. q. 1. et 9. Metaph. q. 14.
Circa tertium ( a) principale, primo quaero de transmutatione possibili manente Eucharistia. Secundo de transmutatione, cum qua non manet Eucharistia. De primo quaero, an omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in Eucharistia manente, necessario requirat eamdem quantitatem manere? Quod sic, quia tam motus quam mutatio necessario requirit subjectum et praesupponit. Patet ex definitione motus, 3. Physicorum : Motus est actus entis in potentia, et est actus mobilis, inquantum mobile. Patet etiam ex definitione mutationis, 6. Physicorum: Mutari est aliter se habere nunc quam prius. Sed transmutatio, quae potest causari ab agente creato, vel est motus vel mutatio ; ergo necessario praesupponit subjectum, et hoc manens idem sub utroque termino, et hoc est de ratione subjecti ; sed hic nihil manet idem sub utroque termino, nisi quantitas maneat eadem: et confirmatur, quia non manente priori eodem,non manet posterius idem. In illis etiam mutationibus hic possibilibus, non posset inveniri subjectum aliquod nisi quantitas.
Item 7. Metaphys. cap. 7. probat Philosophus, quod generans non generat, nisi compositum. Et exponit in fine capituli, quod non solum de substantia ostendit ratio non fieri speciem, sed de omnibus similiter primis Praedicamentis communis est ratio, ut Quantitate et Qualitate, et aliis Categoriis; fit enim velut aenea sphaera, sed non sphaera, nec aes. Similiter in aliis Categoriis, non enim fit quale, sed quale lignum: nec quantum, sed quantum lignum, aut animal. Sed non potest esse hic compositum generatum per accidens aliud, nisi quantitas sit pars illius compositi ;illam autem oportet fuisse eamdem in transmutatione, quia secundum Philosophum ibi oportet semper praeexistere materiam,quae transmutatur ad formam, ut fiat compositum.
Item, agens naturale non potest in Eucharistia causare augmentum, nec diminutionem, quia haec non conveniunt nisi animatis, quibus et nutritio convenit, 2. de Anima ; sed species in Eucharistia non sunt animatae; ergo non possunt augeri, nec minui: sed non est aliquismotus ad quantitatem aliam et aliam, nisi augmentum et diminutio, ut patet 5. Physic. ubi in genere Quantitatis ponuntur ista, sicut alteratio in genere Qualitatis.
Contra, species illae possunt a Sacerdote frangi. Patet ad sensum et per consequens solvitur continuitas: continuitas autem est unitas continui; ergo solvitur ejus unitas; ergo non manet in illa transmutatione eadem quantitas quae prius.
Item, circa hujusmodi species, potest esse condensatio et rarefactio ab agente creato; in raro autem major est quantitas, in denso minor.