Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. (( vers. 13.)) Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem? Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde: Rigans montes de superioribus suis. Modo si ad nos venerit homo gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Judaeus quare ita faciamus, sonamus de petra, dicimus, Hoc fecit Petrus, hoc fecit Paulus: 1364 de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit Gentibus: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2) . Dicit hoc Paulus, tanquam mons: inde nos dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in convalle, clamavit: Saule, Saule quid me persequeris? Non ei legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim rigatus et manare jam volens: Domine, ait, quid me jubes facere (Act. IX, 4, 6) ? Accipe illum montem vel petram, unde possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus, et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco: Sive, inquit, mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis. Quod ait, mente excessimus; vos capere non potestis: excessimus enim omnia ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus; et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4) . Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc ergo pertinet, Sive temperantes sumus vobis. Unde hoc ? quem imitamur? Charitas, inquit, Christi compellit nos (Id. V, 13, 14) . Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritualis, heri carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro factum sit, ut habitaret in vobis (Joan. I, 14) .