CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Titulus quaestionis intelligitur de omni immutabilitate tam respectu Dei in se quam respectu omnium intrinsecorum.
(a) Hujus exclusivae de qua quaeritur pars affirmativa probatur a Philosopho 1. Physic. text. comment. 1. videlicet quod solus Deus sit immutabilis, et probat per hoc quod omne quod movetur, movetur ab alio : Omne, inquit, quod movetur, necesse est ab aliquo moveri. Si quidem igitur, ut in ipso non habet principium motus manifestum quod ab altero movetur, aliud enim erit movens. Et intendit hic de motu per comparationem ad motorem corporeum, ostendendo quomodo per motum contingit devenire ad motorem immobilem ; et in lib. 8. determinat de motore incorporeo. Et quod omne quod movetur ab alio moveatur, ostendit Philosophus, in quibus hoc est manifestum dicens, quod in his quae moventur per violentiam, est manifestum quod illud quod movetur ab alio movetur, et hoc est quod dicit : Siquidem igitur, ut in ipso non habet principium motus. Dubium tamen est de motis ab intrinseco ut grave, quod movetur a gravitate intrinseca, de quo Doctor in 2. d. 2. q. 10. et Philosophus 7. Physic. text. com. I. et 2. et vide quae ibi exposui.
Et probat Aristoteles quod omne quod movetur ab alio moveatur per hoc, quod quiescente parte, quiescit et totum, hoc patet text. com. 2. Amplius, inquit, quod a seipso movetur, nullo modo pausabit, cum movetur in stando aliquid alterum quod movetur. Necesse est ergo si aliquid pausat, quod movetur in stando aliquid alterum, hoc ab altero moveri, hoc autem manifesto facto necesse est omne quod movetur (cum sit divisibile) moveri ab aliquo. Quoniam enim accepto A, B
esse quod movetur divisibile erit, dividatur igitur in C, necesse igitur B C quiescente, quiescere et A B. Intendit ergo Philosophus in ista littera, quod omne motum divisibile quiescit, quiescente parte sua. Et arguitur sic secundum Philosophum : Omne motum divisibile quiescit altero quiescente ; sed omne quod movetur est motum divisibile, ergo omne quod movetur quiescit altero quiescente, et per consequens omne motum ab intrinseco divisibile quiescit, altero quiescente. Si ergo omne quod movetur ab alio movetur, et non est procedere in infinitum in motis ab alio ; ergo oportet stare ad aliquod movens, quod moveatur ab alio, et per consequens nullo modo movetur.
Et quod non sit procedere in infinitum in motis ab alio, patet a Philosopho ubi supra text. com. 3. Et movens igitur ab altero, quoniam et ipsum movetur, et iterum hoc ab altero. Non autem in infinitum abibit, sed stabit alicubi, et erit aliquid quod primo cauta erit motus. Haec ille. Et addit Philosophus infra text. comm. 4. quod si in motis esset procedere in infinitum, tunc posset fieri ex eis unum infinitum mobile, quod moveretur tempore finito, quod est improbatum 6. Physic. text. com. 62. Eadem, inquit, ratio, et quod neque infinito tempore infinitum possibile est moveri, etc. Vide ibi, et hoc similiter est subtiliter improbatum a Doctore supra dist. 2. part. 1. quaest. 1. respondendo ad ultimum argumentum, vide quae ibi exposui. Quod autem daretur unum infinitum mobile quod moveretur tempore finito, hoc probat Philosophus textu com. 4. qui textus incipit : Si enim non, sed in infinitum procedet, sit A quidem, etc. Vult dicere in illo textu, quod si in moventibus et motis sit processus in infinitum, tunc infiniti motus essent in tempore finito. Probat, quia moveatur, A a B, et B a C, et C a D, et sic in infinitum ; cum igitur corpus non moveat nisi quando movetur, sequitur quod omnia illa moventia et mota, scilicet A B C, et sic in infinitum simul moventur, quoniam in eodem tempore in quo A movetur a B, B movetur ; quia quando B movet, tunc B movetur, et cum B movetur a C, C movetur, et per consequens erit procedere in infinitum, et per consequens omnia illa simul in eodem tempore moventur. Sed unum istorum movetur tempore finito, ergo omnia illa moventur in tempore finito, et illa sunt infinita per positum ; ergo infinita mobilia moventur in tempore finito, et per consequens infiniti motus, ut motus istorum omnium mobilium essent in tempore finito, et per consequens aliquis motus infinitus erit in tempore finito, quod est impossibile.
(b) Probatur etiam ab eo 8. Physic. text. com. 31. illa conclusio, scilicet quod in motis et moventibus non est processus in infinitum, et probatur per divisionem moventium et motorum naturaliter et violenter, ubi textus com. 31. fit divisio de movente, scilicet quod quoddam est movens violentum, et quoddam est movens per naturam. Exemplum primi, ut baculus est causa motus gravis, ut lapidis non naturalis, sed per violentiam. Exemplum secundi, ut calidum in actu secundum naturam movet illud, quod est calidum in potentia donec fiat calidum in actu. Unde illud, quod movet naturaliter est illud in quo est natura ad movendum aliquid donec faciat illud in actu. Et post, textu com. 33. ait : Si igitur omnia quae moventur a natura moventur, aut extra naturam et violentia, et quae vi et extra naturam omnia a quodam et ab alio, etc. In isto textu vult quod omne quod movetur violenter ab alio moveatur,
et omne quod movetur a natura sive naturaliter ab alio movetur, et probat ibi de omnibus. Et in istis non oportet procedere in infinitum in motis, scilicet et moventibus, sed oportet stare ad unum primum immobile, ut patet per ipsum Aristotelem ubi supra text. comm. 34. Sed, inquit, necesse est omne quod movetur ab aliquo moveri, et aut ab eo quod movetur aut ab alio, aut non. Et si quidem ab alio, quod movetur necesse aliquid esse movens, quod non ab alio primum. Si autem hujusmodi primum non necesse est esse alterum. Impossibile est enim infinitum abire movens, ut quod movetur ab alioip?? m. Infinitorum enim non est aliquid primum. Si ergo omne, quod movetur ab alio movetur. Primum autem monens movetur quidem, non ab alio autem necesse est ipsum a seipso moveri. Haec ille.
(c) Sed processus isti. Hic Doctor dicit, quod haec dicta in 7. et 8. Physic. indigent majori expositione, et forte illae rationes diminute concludunt, et forte non plus concludunt, nisi quod primum non movetur ut corpus, vel ut virtus in corpore, sicut anima movetur per accidens in corpore moto.
(d) Ideo non insistendo, etc. Hic Doctor ostendit immutabilitatem Dei duplici ratione. Prima, quia summe simplex , ideo non potest mutari ad aliquam formam, quae in ipso recipiatur. Secunda, quia est necesse esse, ideo non potest mutari ab esse in non esse vel a non esse in esse, quae mutatio dicitur versio a Damasceno.