In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit mirabili comprehensione et claritate, divisionem habitus ut sic, ac etiam subdivisiones ejus, percurrens per habitus tam intellectus quam voluntatis et appetitus. Discurrit pulcherrime de habitibus concupiscibilis et irascibilis, ponens differentiam objectorum et actuum harum potentiarum salis clare, docensque in voluntate, et si non cum tanta distinctione, dari concupiscibilem et irascibilem. Littera ista est vere aurea, plena gemmis moralis Philosophiae, suo auctore digna ; ponitur schemate duplici substantia divisionis habitus, juxta duplicem modum, quo Doctor cum dividit.
Notandum ulterius (c) quod sicut habitus in genere Qualitatis est quoddam genus intermedium, ita habet sub se multa intermedia, antequam veniat ad species specialissimas. Sive enim primo dividatur per intellectualem et appetitivum, quod videtur probabile, et ulterius utrumque horum per acquisitum et infusum ; sivee converso, primo per acquisitum et inlusum, et utrumque per intellectualem et appetitivum, saltem ulterius intellectuale acquisitum dividitur per speculativum et practicum, et appetitivum acquisitum in ordine ad se et ad alterum. Acquisitum autem speculativum dividitur per realem, et rationis, vel quia est circa ens reale vel rationis.
Qui autem circa ens reale, dividitur illa divisione, quae ponitur 6. Metaph, scilicet in Mathematicam, naturalem et divinam ; et quodlibet membrum illius dividitur forte multis divisionibus, antequam deveniatur ad species specialissimas. Habitus etiam practicus acquisitus dividitur in eum, qui est circa agibile, et in eum qui est circa factibile : et qui est circa factibile, plures habet divisiones antequam deveniatur ad species specialissimas ; qui autem est practicus circa agibile, dividitur multiplici divisione, sicut patebit in quaestione de connexione virtutum. Sive enim sit scientia practica, sive sit prudentia practica, non est unicus circa omnia agibilia, sicut ibi tangetur.
Prima divisio habitus in appetitivum et intellectualem.
AdminBookmark