CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad negativam partem exclusivae, scilicet nullum aliud a Deo est immutabile, quia dubium est, quid hic senserint Philosophi.
Ponit primo sententiam Henrici de hoc, qui dicit aliquid aliud a Deo, puta Intelligentiam secundam tripliciter posse esse necessarium. Primo, ex se formaliter necesse esse, sed causaliter a Deo, et sic posuit Avicenna. Secundo, ex se formaliter et causaliter necessarium, seddependenter ab alio propter ordinem, quomodo binarius dependeret ab uno si sic esset necessarium. Tertio ex se possibile, sed necessario a Deo causatum, ut si teneatur quod Deus generabilia necessario causet. Dicit Henricus Aristotelem non concessisse aliud a Deo esse necessarium, nisi secundo tantum modo ; et probat ex ipso et Commentatore ejus , judicat ergo Henricus secundum Aristotelem multa esse non a Deo causata.
Sed pars negativa illius exclusivae, scilicet quod nihil aliud a Deo habeat immutabilitatem, habet majorem difficultatem circa istam partem Philosophi a Theologis discordant, et e converso. Ad quod considerandum primo oportet videre, quae fuerit intentio Philosophorum, et quae motiva pro eis, et quae sunt rationes contra eos.
Quantum ad primum (a) specialiter de intentione Aristotelis et Avicennae dicitur, quod decem modis potest aliquid se habere ad esse , sed ad propositum sufficiant tres modi. Potest enim aliquid aliud a Deo, puta Intelligentia alia a prima tripliciter poni esse. Uno modo, quod ex se formaliter sit necesse esse, sed ab alio causaliter. Secundo modo, quod ex se formaliter sit necesse, sed ab alio dependenter, sic quod propter ordinem essentialem contradictio esset, secundum esse sine primo, et non e converso ; et similiter tertium sine secundo. sed non e converso, et est ordo inter perfectius et minus perfectum, non inter causam et causatum. Tertio modo, aliquid habet esse ex se formaliter possibile, necessario autem ab alio est, quia illud aliud necessario causat.
Istorum trium modorum primus modus includit contradictionem,ut dicitur, et ideo illum non posuit Philosophus, quia non videtur verisimile contradictoria posuisse. Quod includat contradictionem, patet, quia quod est causaliter ab alio, est ex se non ens, et de se est possibile, aliter impossibile causaretur. Sed quod est necesse esse, nullo modo est possibile: ergo inconveniens est dicere Aristotelem hunc modum posuisse de substantiis separatis propter contradictionem inclusam. Quod etiam negaverit tertium modum, probatur, quia etiam includit contradictionem.
Confirmatur (b) etiam hoc, quia Commentator 12. Metaph. in quaestione Joannis Grammatici, vult quod motus cum sit de se possibilis potest ab alio perpetuari, quia habet esse ab alio: substantia autem possibilis non potest perpetuari, ergo substantia perpetua non est necessaria ab alio.
(c) Item, ut dicit Commentator 1, Caeli et Mundi, super illud : impossibile est, ut non generabile cadat sub corruptione. exponens illud dicit, quod si inveniretur aliquod generabile aeternum, possibile esset ut natura possibilis transmutaretur in necessariam.
(d) Ulterius imponitur Philosopho, quod voluit ibi 1. Caeli et Mundi, quod quaelibet substantia habet suum
esse ex natura sua, haec semper quandoque, ita quod haec necessario semper est, haec necessario quandojue non est ; nec aliter posset esse, nisi una natura mutaretur in aliam, vel quod duae naturae contrariae sunt simul in eodem, ut in eodem lib. 1. de Caelo et Mundo, et 12. Metaph. deducit Aristoteles et Commentator. Item, ex istis (e), scilicet 1. Caeli et Mundi, et 12. Metaph. ostenditur, quod negavit primum modum supra, quia esse substantiae separatae vel necessariae, attribuitur naturae ejus intrinsecae; et ita nihil perpetuum ponit causatum nisi motum in caelo, et mediante illo individua generabilia et corruptibilia fieri, quae non sunt necessaria, licet species eorum sint necessariae. Et ex quo posuit, sicut in speciebus figurarum et numerorum, aliquem ordinem rerum, concluditur quod hoc est juxta secundum membrum vel juxta modum secundum. Sed in incorruptibilibus dixit species necessario esse in uno individuo, et in corruptibilibus species dixit necessario esse in pluribus individuis et diversis, ita quod species de se sunt necessario incorruptibiles, tamen per accidens corruptibiles, sicut elementa secundum se tota ponit incorruptibilia, sed secundum partes corruptibilia.