IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Opinio Goffredi, in rarefactione et condensatione totam praecedentem quantitatem deperdi, et aliam omnino novam fieri, et secundum hoc motus isti in Eucharistia sunt sine subjecto. Idem tenet Goffredus de qualitate in augmento vel diminutione, scilicet quod tota qualitas praeexistens pereat. De quo 1. dist. 17. q. 3. et 4. et late Scot. 3. Phys. q. 4.
Hic est una opinio, quae dicit quod non solum possibile est hic quantitatem non manere eamdem, sed quod est omnino alia et alia quantitas in rarefactione et condensatione specierum, ita scilicet omnino quod nihil prioris remanet in posteriori, nec pars aliqua posterioris praefuit in priori. Et ex hac conclusione concedit ad propositum aliam, scilicet quod hic est motus sine subjecto etiam ab agente creato, ut satis patet ad sensum, quia ignis potest rarefacere istas species, sicut si essent in subjecto. Addit tamen quantum ad hanc secundam conclusionem, quod illud, secundum quod fit primo et per se transmutatio, non est omnino sine subjecto, quia hujusmodi transmutatio fit secundum rarum et densum. Ista autem variatio fit secundum calidum et frigidum, et ad hujusmodi transmutationem sequitur contractio vel extensio, et sic quasi per accidens fit, et ex consequenti transmutatio secundum quantitatem ; et secundum hoc, quia illud secundum quod primo et per se sit haec transmutatio, haec mutatio non est sine subjecto, potest dici quod hic motus non est omnino sine mobili. Et quasi non sufficiat haec responsio, subdit, quia tamen illud quod hic ponitur pro subjecto ejus, secundum quod per se fit transmutatio, etiam transmutatur, et suae transmutationi non potest subjectum assignari, ideo ratione ejus dicitur motus esse sine mobili in proposito.
Pro prima conclusione arguitur sic: Terminos motus oportet esse incompossibiles, patet, 5. Physic. ergo nihil unius termini manet in alio, sicut incompossibile non est in suo incompossibili. Si etiam poneretur hic, quod quantitas aliqua hic maneret eadem,sed termini mutationis essent majus et minus in ipsa quantitate, hoc improbat ipse, quia subjectum motus et terminos oportet realiter differre. Sed quantitas illa, et majus et minus in quantitate non differunt realiter ; non enim potest dici, quod fiat variatio secundum majus et minus, quin fiat variatio secundum essentiam quantitatis, cum majus et minus non sit nisi ipsum quantum essentialiter. Hoc modo arguit ipse, quod non potest albedo manere eadem in transmutatione, et variari magis et minus. Et stat virtus hujus rationis in hoc, quod subjectum realiter distinguitur ab utroque termino, et in hoc specialiter, quod subjectum manet sub utroque termino ;
neuter autem terminus manet cum alio, cum sint oppositi.
Item secundo arguo pro ista conclusione sic : quaelibet pars rarioris est rarior ; ergo quaelibet pars rarioris est major secundum quantitatem ; ergo quaelibet est quanta nova quantitate. Si dicas, non sequitur omnino nova, sed nova tantum secundum partem ; contra, accipio illud quod est subjectum istius partis quantitatis, quae nova est, illud est rarius quam fuit prius; ergo et majori quantitate quantum; patet ex prima propositione, quia quaelibet pars rarioris est rarior, ergo major, et per consequens quantitas illa nova, cujus ponitur subjectum, major erit quantitate antiqua, et tamen non omnino alia ab illa; ergo eodem modo tota quantitas totius rari erit major tota quantitate densi, et tamen non omnino nova.
Hic breviter sic arguitur: quantitas illa quae praefuit, si manet, quaero in quo subjecto? non nisi in eodem in quo prius, quia accidens non migrat: ergo illud, quod prius fuit quantum hac quantitate, modo erit quantum eadem: ergo non potest esse quantum, nec secundum se totum, nec secundum partem alia nova quantitate, nisi idem sit simul quantum duabus quantitatibus, quod est impossibile, vel nisi in rarefactione sit aggeneratio novarum partium substantiae sub nova quantitate, et ista aggeneratio partium quantarum ad quantitates praeexistentes sit rarefactio. Sed hoc nihil est, quia tunc non quaelibet rarioris pars esset rarior formaliter ; illa enim pars antiqua non esset rarior formaliter per hoc quod sibi continuaretur pars alia nova.
Pro secunda conclusione sic arguit ipse, sicut potest elici ex verbis suis, sicut virtute divina acci dens habet esse in facio esse, et quieto esse sine subjecto, ita et in fieri, et in motu potest habere esse sine subjecto. Alia ratio, quia sicut virtute divina habet esse sine subjecto, sic et habet omnia eadem virtute, ut scilicet omnia quae sibi convenire possunt in subjecto, sibi conveniant sine subjecto; sicut ergo extensio posset variari secundum majus et minus in substantia, secundum hoc participative diceretur illa substantia major et minor, ita etiam cum extensio ipsa maneat sine subjecto, poterit hujusmodi transmutatio fieri in illa.
Tertio, quia licet motus non sit secundum completam rationem sibi secundum cursum naturae convenientem, nisi sit aliquid unum aliter se habens secundum aliquam formam nunc quam prius, tamen ad essentiam motus principaliter pertinet ipse fluxus formae, vel ipsa forma secundum esse in fieri; haec autem bene inveniri potest, licet nullum subjectum aliter se habeat secundum eam: ergo et essentia motus.
Contra hanc secundam conclusionem innuit tres rationes. Prima talis est, quantitas major non est educta de potentia materiae, quia non habet subjectum; tale autem ens dicitur creari: et ita in tali transmutatione non est fieri majus, nisi per creationem.
Secundo, quia sub speciebus panis tamdiu manet corpus Christi, quamdiu manent ibi accidentia quae affecerunt substantiam panis ; sed per te quantitas est omnino nova vel alia quam prius: ergo non manet ibi corpus Christi, quod tamen non ponitur. Tertio sic, esse successivorum consistit in successione partium secundum prius et posterius , non autem potest esse prius et posterius in motu, nisi aliquid fit quod variatur secundum prius et posterius; ergo, etc. Et respondet ad ista, quod quia in ista transmutatione non sic est aliud et aliud, quod quandoque habeat esse interruptum, neque sic quod secundum se sit corruptum, neque regeneratum aliud simile, neque quod unum sit alteri contrarium ; sed est unius rationis secundum formam et speciem, et in esse continuo et sine interruptione; ideo non impeditur, quin possit hic poni ratio motus ; et hoc posset applicari ad primum, quia scilicet ideo non est creatio, quia non est productio alicujus novi secundum esse interruptum, sed tantum esse alicujus secundum formam et speciem, secundum quoddam fieri successivum conservatum.
Tamen ad primum dicit, quod sicut in potentia subjecti erat, ut ab agente creato post minorem quantitatem introduceretur major sine creatione, ita in quantitate separata manet haec vis, ut post minorem fiat ab agente naturali major, et sine creatione, ita quod terminus a quo est minor quantitas secundum gradum, a quo incipit motus ; terminus autem ad quem est major secundum alium gradum, ad quem stat transmutatio. Motus autem est fluxus quantitatis indeterminatae inter istos terminos certos, habens esse inter illos secundum gradus quasi infinitos ; sed si fieret aliqua alia quantitas sic, quod non haberet habitudinem ad quantitatem praeexistentem, illa proprie crearetur. In isto verbo ultimo videtur stare responsio sua, quod scilicet ideo non est creatio, quia quantitas nova, quae inducitur, habet talem habitudinem ad quantitatem praeexistentem, quod succedit sibi sine interruptione per fluxum secundum gradus in forma quantitatis, quasi infinitos.
Ad secundum respondet, quod non desinit ibi esse corpus Christi, propter quamcumque variationem illarum specierum, sed solum propter talem, quae non posset esse, nisi mutata substantia panis vel vini, si ibi esset: et ideo, quamdiu manent species secundum esse non interruptum sub tali rarefactione vel extensione, et sic de aliis, quod si panis ibi esset, posset illis affici, tamdiu manet ibi corpus Christi.
Ad tertium dicit, quod in motu, qui est ad quantitatem, sive sit per se, utpote secundum augmentationem, sive sit secundum rarefactionem, ut in proposito, non est ibi accipere per se et primo ordinem aliquarum partium, nisi secundum quantitatem, et sic poterunt separate intelligi habere ordinem in fieri, et successione, quia poterit pars continue succedere parti; ita non in subjecto, sicut in subjecto.