IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Secundum aliam viam prima divisio habitus est in infusum et acquisitum, ut
sequitur. AdminBookmark
De tota illa divisione habitus intellectivi, non accipitur in numero virtutum, nisi una virtus infusa, quae est fides, et quoddam genus intermedium ad multas practicas acquisitas, quod dicitur prudentia ; et sic connumerando species satis communes possunt haberi tres, scilicet fides, prudentia et scientia practica. Scientia autem speculativa, quia non perficit hominem ad bene operandum, ideo non connumeratur inter virtutes cardinales ; minus enim est necessaria homini ad recte vivendum humane quam prudentia, et etiam quam fides, ad recte vivendum politia Ecclesiae.
Appetitivae etiam possunt poni (d) quatuor, duae acquisitae et duae infusae, stando in ipsis speciebus sub habitu appetitivo infuso etacquisito. Sub infuso quidem primo sunt spes et charitas ; sub acquisito autem virtus disponens appetitum ad se et ad alterum. Quae ad alterum, vocatur uno nomine communi, quod est justitia ; quae autem ad seipsum, non habet nomen commune : et forte illa est ratio, quare non statur in illa numeratione virtutum cardinalium, sed descenditur sub illa ad alias proximas sub eis.
Appetibilium enim (e) ad seipsum quaedam sunt appetibilia ex se, quae scilicet nata sunt ex se statim convenire ; et quaedam etiam sunt primo fugibilia, quae scilicet nata sunt ex se statim disconvenire. Alia sunt appetibilia non primo, et alia non primo fugibilia, sed secundario propter illa primo appetibilia, et primo fugibilia. Virtus in communi, quae disponit circa prima, vocatur temperantia ; quae circa secunda, fortitudo ; et prima pertinet ad concupiscibilem, et secunda ad irascibilem.
Quarum distinctio (f), ut aliqualiter videatur, est notandum, quod concupiscibile respicit illud, quod ex se natum est esse conveniens, vel disconveniens, ita quod nullo alio posito circa ipsum, nisi sola apprehensione facta, natus est sequi actus delectandi vel tristandi, sive prosequendi vel fugiendi, quantum est ex parte ejus ; talia non respicit irascibilis. Actus enim irascibilis est irasci, quod secundum Philosophum 2. Rethoricorum, est appetere vindictam secundum rationem apparentem, propter apparentem parvipensionem ; igitur objectum irascibilis est vindicare, vel verius, si hoc est actus ejus, vindicabile seu punibile, quod posset dici irascitivum, vel usitatiori modo loquendi, offendens; quod offendens non dicitur statim disconveniens concupiscibili, sed quia impedit illud quod est primo conveniens appetitui, puta gustativo canis, ut cibum, ideo concupiscitur primo; prohibens autem cibum et removens, offendit animal concupiscens ; objectum igitur irascibilis est tale offendens, circa quod irascibilis habet quoddam nolle; non quidem proprie refugientis, sicut concupiscibilis nolens refugit, sed magis respuenlis, sive repellentis, quia irascibilis nolens repellit ; non enim concupiscit tantum amovere illud impediens, sed etiam ultra punire ; quaere supra dist. 26. hujus.
Quia tamen ejus aclus(g) est velle ulcisci, vel nolle, et objectum nolitum, non punitum, est adhuc praesens, ideo semper irasci est cum tristitia, non tantum concupiscibilis, sed etiam cum tristitia irascibilis ; et hoc non nisi tunc, quando irascibilis habet actum imperfectum, quando scilicet desiderat vindicare, sed non vindicat. Quando autem actu vindicat, tunc actus ejus est perfectus, assimilatus fruitioni ex parte concupiscibilis, et tunc irasci irascibilis est sine tristitia, imo est cum magna delectatione propria secundum Aristotelem 2. Rhetoric. Ira viri quasi mel.
Sicut ergo concupiscibilis (h) indiget ordinari circa ea quae sunt nata primo appeti, ne ea inordinate appetat, sed secundum moderamen rectae rationis, ita etiam irascibilis indiget moderari per habitum, ne immoderate velit propellere offendens, et ulcisci de illo, sed moderate velit propellere propellenda, et non propellere non propellenda ; habitus autem, quo disponitur ad propellendum propellenda, non est nominatus, licet posset dici bellicositas, vel aliquid tale ; habitus autem quo disponitur ad non repellendum non repellenda, sed ad sustinendum, dicitur patientia ; et quia difficilius est non repellere offendens quam repellere, ideo patientia est nobilissima fortitudo, juxta illud Poetae : Nobile vincendi genus est patientia, vincit enim qui patitur. Irascibilis igitur non habet pro objecto arduum, sive appetibile, quod est objectum concupiscibilis, sed ipsum offendens, ita quod actus ejus adaequatus est velle vindicare, vel nolle offendens ; velle quidem quasi imperfectum, dum irascitur, ante repulsionem vel sustinentiam, quod assimilatur ei, quod est desiderium ex parte concupiscibilis ; et velle vel nolle perfectum, quod assimilatur fruitioni in concupiscibili, dum moderate repellit, vel moderate sustinet.
Si dicas quod cujus est velle unum oppositum, ipsius est nolle alterum oppositum; sed ipsius concupiscibilis est velle unum oppositum ; igitur ipsius est nolle alterum. Respondeo, semper quando irascibilis habet actum suum, sunt ibi duo nolita, unum concupiscibilis, et aliud irascibilis, ut in exemplo posito, nolitum concupiscibilis est carere cibo ; ex qua nolitione sequitur in concupiscibili tristitia, qua quasi refugit nolitum, et non repellit. Est etiam ibi aliud nolitum, scilicet illud quod aufert cibum, et illud est nolitum ab irascibili, non actu refugitivo, sed repulsivo, et dum non actualiter repellitur, est tristitia propria irascibilis.
Patet autem (i) quod isti dolores, scilicet irascibilis et concupiscibilis, non sunt idem dolor, quia si offendens illud offeratur sub ratione impossibilis repellendi, erit major tristitia in concupiscibili, et tamen non erit proprie ira ; nullius enim maxime timens irascitur, secundum Philosophum 2. Rhetoric. et tamen timens, quanto magis timet, tanto majorem dolorem habet ipsius concupiscibilis refugientis, quod limetur ; et licet aliquando doleat irascibilis, de non posse vindicare, quando scilicet non est potestas vindicandi, tamen de alio dolet concupiscibilis, scilicet de carentia objecti concupiti. Dolor etiam concupiscibilis fit cum alia mutatione organi in parte sensitiva, quam dolor irascibilis, quia ille concupiscibilis est cum restrictione, sicut delectatio opposita fit cum dilatatione ; dolor autem irascibilis fit cum calefactione, quae est accensus sanguinis circa cor. Et ex hoc sequitur, quod irascibilis et concupiscibilis in parte sensitiva habent diversa organa, quia idem non posset moveri simul diversis motibus talibus.
In parte autem (k) rationali possunt habere similem distinctionem objectorum, sicut in parte sensitiva, nam voluntati est aliquid primo delectabile, puta bonum sibi conveniens secundum se, vel conveniens appetitui sensitivo, cui conjungitur in eodem supposito. Potest etiam habere voluntas objectum offendens, et secundum rectam rationem, et contra rectam rationem, et respicere illud ut offendens actu nolendi repulsivo et imperioso. Non tamen est tanta distinctio horum in voluntate, quanta est in appetitu sensitivo, quia voluntas non est organica ; nec oportet dicere magis, quod alterum istorum sit vis, et allerum potentia, quam e converso, sed sicut ratio distinguitur in portionem superiorem et inferiorem, per comparationem ad objecta diversa, et tamen est simpliciter eadem potentia.
De vi autem (1) nescio quid oporteat loqui ; est enim verbum superfluum. Idem enim simpliciter est ratio operandi circa ista objecta distincta, superius scilicet, et inferius, sicut dictum est dist. 16. et 24. secundi. Eodem etiam modo potest dici, circa primo et secundo delectabilia vel tristabilia, quod eadem potentia vel vis omnino est ratio operandi ; nam potentia est illud, quo potens est potens, et quo potens est fortis. In spiritualibus enim idem est esse potentem et fortem ; non erit igitur hic distinctio nisi ex parte objectorum in quae tendit, sicut si diceremus intellectum distingui in principia et conclusiones, inquantum tendit in conclusiones per principia, sed propter talem distinctionem principiorum et conclusionum nullus distinguit intellectum, nec in potentias, nec in vires.