Conturbatae sunt gentes. Supra Psalmista posuit afflictionem aliorum et consolationem propriam sub similitudine; hic autem exponit primo quod dictum est de afflictione; secundo de consolatione, ibi, dominus virtutum; et ordinate exponit omnia. Supra loquens de tribulatione, dicit, sonuerunt et turbatae sunt: ubi tetigit turbationem et causam, in fortitudine. Item turbationem aquae: et exponit cum dicit, conturbatae sunt gentes: Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Conturbati sunt, in malo, quia insanierunt contra christum.
Vel in bono: quia qui ad bonum convertitur, sentit afflictionem propter consuetudinem praeteritam.
Item turbati sunt montes. Et dicit, inclinata sunt regna, idest reges terrae humiliati sunt ad fidem christi: isa. 49: vultu in terram demisso adorabunt te. Et causam exponit, cum dicit, dedit vocem suam. Supra dixit, in fortitudine: in veteri autem testamento dicit, dedit vocem, sed per prophetas sed postea per seipsum. Psalm. 17: intonuit de caelo etc.. Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis. Ad hanc vocem, mota est terra, primo Judaeae, postea tota terra universaliter: isa. 24, commotione commovebitur terra. Quidam autem commoti sunt in malum per vocem christi: sicut Pharisaei et alii multi. Quidam in bonum, sicut apostoli, et qui conversi sunt ad fidem.