IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat in quo consistit difficultas, et impugnat primam conclusionem Goffredi, qui tenet in condensatione et rarefactione totam quantitatem praecedentem deperdi, et aliam ex toto novam acquiri. De quo egit 1. dist.17. quaest. 3. et 3. Phys. quaest. 4.
Quantum ad istam opinionem de prima conclusione, non oportet multum curare, nisi propter secundam. Tota enim vis istius quaestionis est, cum in quibusdam transmutationibus hic apparentibus, utpote loci mutatione et hujusmodi, possimus manifeste invenire subjectum aliquod idem manens sub terminis, et hoc ad minus secundum communem opinionem, ponendo hic solam quantitatem sine subjecto ; sed transmutationis, cujus termini sunt quantitas et quantitas, non est facile invenire subjectum; ergo non potest esse haec transmutatio a quantitate in quantitatem. Haec difficultas est communis, sive tota quantitas succedens sit nova, sive pars ejus,quia si detur quantumcumque modica pars nova transmutationis ad illam, quaeram subjectum. Non oportet ergo quantum ad propositum de subjecto transmutationis secundum quantitatem hic apparentis, magis improbare illam,quae ponit totam quantitatem novam, quam quamlibet aliam, quae ponit ad minus aliquam partem quantitatis novam: quod oportet omnes ponere, alioquin non esset nunc major quam prius.
Prima tamen conclusio illius videtur falsa. Cujus ratio est, quia non manente subjecto eodem non manet aliquod accidens ejusdem; sed per te quantitas vini non manet eadem, quando rarefactum est; ergo nullum accidens manet ibi idem, quia secundum communem opinionem, quodlibet accidens est ibi in quantitate, vel mediate, vel immediate, et per consequens non manet idem sapor numero, nec idem color, et hujusmodi.
Et si dicatur, quod est argumentum rusticorum fugere ad sensum, quia ratio debet judicare de eodem eb. de diverso. Respondeo, quod secundum Aristotelem 8 Physic. Fa tuum est quoerere ibi rationem, ubi habemus aliquid certius ratione. Mirum etiam videtur, si sensusnon potest judicare de numero suorum sensibilium propriorum, cum numerus secundum Philosophum, 2. de Anima, sit per se sensibile, tamen istud non pondero, quia, ut alibi dixi, nullus sensus judicat de radiis Solis, utrum sint idem, vel alii continue in medio, cum tamen illud cujus est numerus, vel unitas hic sit proprium sensibile. Hoc ergo omisso, arguo sic: non est possibile, quod quantumcumque diversa agentia regulariter inducant eamdem formam post corruptionem ejusdem corrupti; sed a quocumque rarefiant hujusmodi species, sive ab igne, sive a Sole, inducitur regulariter talis sapor, et talis color.
Si ponas illa accidentia esse nova, planius arguitur sic: ab igne potest rarefieri species illa vini; ab igne autem non possunt induci omnes illae qualitates, quae ibi apparent, tum quia si continet, non tamen quantumcumque diversa accidentia secundum genus, vel speciem : tum quia ignis non continet in se virtualiter qualitates mixti. Sed si vinum consecratum hic fuit dulce, et ibi amarum, post rarefactionem remanet in illis speciebus amaritudo, et in istis dulcedo, et sic de quibuscumque speciebus saporis, et quibuscumque coloribus, puta si consecratur vinum album, vel rubeum: ergo solus ignis rarefaciens non inducit omnes istas qualitates; ergo non sunt novae; ergo non subjectum illud, scilicet quantitas, sine quo ista non possunt manere eadem, est novum.
Secundo arguitur contra istam opinionem ex dictis opinantis. Dicit enim substantiam esse individuam formaliter per quantitatem ; ergo hic panis formaliter est hic panis per hanc quantitatem ; ergo corrupta hac quantitate, non manet amplius hic panis, sed alius panis singularis: ergo in quacumque rarefactione tota substantia prior corrumpitur, et nova generatur, quod videtur satis improbabile, et contra rationem. Quia quod talis alteratio statim necessario requirat novam substantiam, est dicere quod non possit esse variatio circa posterius, quin sit circa prius, nec quomodocumque posterius, sed quod nec est propria passio, nec consequens necessario illud prius, quod videtur inconveniens manifestum.