Dominus virtutum. Hic exponit quod dicit de consolatione, scilicet quod dicit, deus in medio ejus.
Et describit deum adjuvantem, et ejus praesentiam et ejus auxilium. Deum describit dupliciter: quia dominus virtutum, quia dominatur non solum creaturis inferioribus, sed etiam virtutibus caelestibus. Non erat sufficiens homini quod mitterentur Angeli, quos misit ad dationem veteris testamenti; sed oportebat quod ipse veniret, ut innotescat, quod anima hominis est tantae excellentiae quod non nisi in deo virtutum potest beatificari: Ps. 79: domine virtutum respice et vide etc.. Et est nobiscum primo per carnis similitudinem: Phil. 2: in similitudinem hominum factus. Item per familiarem conversationem: baruch 3: post haec in terris visus est etc.. Item per gratiam inhabitans nos: Ephes. 3: inhabitare christum per fidem etc.. Et ideo dicitur emmanuel, idest nobiscum deus. Susceptor noster deus Jacob. Hic ostendit auxilium quod habet a deo, quia ipse susceptor noster est, qui suscepit nos in suam curam: Ps. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Vel ostendit quomodo sit nobiscum, quia scilicet suscepit nostram naturam: Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae.
Ideo dicitur deus Jacob. Deus virtutum dicitur propter gentiles, ne credant quod non habeamus alium deum quam ipsi: Hebr. 2: non confunditur vocare eos fratres dicens: nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Ps. 21)p