CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ostendit Scotus clarissime ex Philosopho variis locis contra Henricum, quod non negavit, imo admisit, aliqua esse necessaria et simul a Deo causata. Et idem ostendit ex variis locis Commentatoris, et irrationabilius putat tribuere Philosopho contradictionem, ut tribuit Henricus, quam concedere eam ex falso antecedente, scilicet quod Deus causat necessario, consequenter admittere consequens falsum, scilicet aliqua esse in se necessaria.
Contra istam (a) opinionem quae imponit ista Aristoteli, arguitur primo, quod non negaverit primum modum, hoc videtur ex intentione ejus 2. Metaph. sempiternorum principia verissima esse necesse est, quia aliis sunt causa veritatis; unumquodque autem sic se habet ad esse sicut ad veritatem, patet etiam secundum ipsum, quod omne sempiternum est necessarium ex 1. Caeli et Mundi, et 9. Metaph. cap. penult. Item, 5. Met. Nihil prohibet quorumdam necessariorum esse alteras causas, cap. de Necessario. Si tamen de ratione causati esset possibilitas repugnans necessitati, sicut arguit dicta opinio, contradictio esset alicujus necessarii esse aliquam causam.
Item 12. Metaph, (b) concludit unitatem universi ex unitate finis: ergo omne aliud ab isto fine est ad ipsum ut ad finem: sed cujuscumque est causa finalis,ejus est causa efficiens, ergo, etc. Probatio ultimae propositionis, finis non est causa nisi inquantum movet efficiens ad dandum esse: movet, inquam, ut amatum et desideratum, hoc patet ex ratione finis 5. Metaph. c. 2. Propter quem finem agens agit, et propter quem scilicet finem amatum, agens dat esse alii ad ipsum ordinando.
Item (c) Commentator 12. Metaph. concedit quod est ibi causa et causatum, sicut intellectus est causa intellectionis; et Aristoteles dicit, quod movet sicut amatum et desideratum balneum, ut in mente movet, secundum Commentatorem effective. Item, saltem objectum quantum ad intelligere movet effective: ergo et ad esse, quia imponitur Philosopho, quod posuit unamquamque substantiarum ista rum esse suum intelligere.
Item, Avicenna expresse ponit necessarium ab alio causaliter ; ergo si non in hoc vidit contradictionem, quare debet negari ab A-ristotele propter contradictionem quam tu ponis?
Item, Commentator de substan tia orbis, c. 3. corpus caeleste non indiget virtute movente in loco tantum, sed etiam virtute largiente in se et in sua substantia permanentiam aeternam, etc. et sequitur post de opinione Aristo telis : dixerunt quidam ipsum non dicere causam agentem caelum, sed causam moventem tantum, et illud fuit valde absurdum eis.
Respondetur ab eis (d), quod qui ponunt fundamenta falsa ex rationibus verisimilibus, contingit quod postmodum contradicant eisdem ex rationibus veris.
Contra, ostendisti Aristotelem negare primum modum, quia videtur includere contradictionem, et nunc concedis ipsum sibiipsi contradicere. Sed rationabilius videtur sibi non imponere contradictoria, sed quod dicat consequenter ad antecedens falsum, concedendo consequens falsum. Item, quod non posuerit(e) secundum modum quem imponis ei, videtur propter irrationabilitatem illius modi. Probo, nihil dependet ab alio in essendo a quo non habet esse, et ita nec in permanendo ab alio a quo non habet permanentiam, quia ab eodem habet esse et permanentiam. Nec est simile de figuris et numeris,quia ibi prior,licet non sit causa effectiva posterioris, est tamen causa materialis, sicut pars quae est potentia in toto. In proposito autem non potest poni causalitas nisi efficientiae et finis, secundum Aristotelem. Quod etiam imponitur (f) Aristoteli de necessitate specierum in corruptibilibus in diversis individuis non est verum, nisi quia intellexit necessitatem motus caeli esse, et ita productionem individuorum, quando esset talis vel talis approximatio agentis ad passum, necessitas enim est conditio existentiae, non igitur convenit speciei nisi in individuis; nec est simile de elemento secundum totum et secundum partem, nam elementum totum est singulare per se existens et principalis pars universi.
Quod etiam imponitur sibi, quod nulla substantia est ab alio effective, videtur manifeste falsum de generabilibus. Generatio enim est ad substantiam, ergo ipsa generatione substantia accipit esse quae prius non fuit, et ita ejus quod producitur est causa efficiens, nihil enim seipsum producit ad esse. Item, si corruptibile (g) ex causa intrinseca quandoque necessario non sit, ut sibi imponitur: ergo a se corrumpetur sine corrumpente exteriori. Imponitur etiam (h) Avicennae tertius modus, et proba tur ex 6. Metaph ubi dicit: Quod causatum quantum ex se, inest ei ut non sit,quantum vero ad suam causam, est ei ut sit ; quod autem est ei ex se apud intellectum, prius est non duratione, eo quod est ei ex alio ; et hoc apud sa pientes vocatur creatio, dare scilicet esse rei post non esse absolute.
(i) Contra ipsum arguitur, quia iste modus includit contradictionem, quia si (per impossibile) ponitur non esse, sequitur non tantum falsum, sed etiam impossibile secundum ipsum, scilicet causam necessariam non necessario causare et dare esse.