IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit rationes pro opinione Goffredi adductas. Ad secundum refert opinionem dicentem rarefactionem fieri per generationem corpusculorum subtilium intra partes rarefactibilis, contra quam objicit, sed solvit objecta ; refutat tamen eam infra num. 20.
Rationes ad istam conclusionem non concludunt. Prima de incompossibilitate terminorum motus seu mutationis solvitur per hoc, quia minor propositio vera est de primis terminis, qui sunt semper privatio et forma: sed non est vera universaliter de terminis concomitantibus illos terminos, ut supra dictum est in opp. de formis. distinct. 10. quaest. 2.
Et si arguas, hic magis et minus sunt et incompossibilia. Respondeo, verum est, ut ultime vel complete informant illud subjectum, sed non ut minus est aliquid majoris: alioquin oporteret dicere propter istam rationem, quod tota quantitas aucti esset nova, ( quod non est probabile ), quando partes carnis secundum speciem, quae manent eaedem, sunt quantae eadem quantitate, qua prius ; tamen aliqua quantitas partium substantiae, quae advenerunt, nova est.
Cum ipse post deducit quod quantitas non movetur a majori ad minus, concedo, et sic de qualitate, quia quantitas, et majus vel minus in quantitate, non loquendo de respectu quem importat majus, sed de absoluto, quod supponit tanquam proximum fundamentum, non sunt essentialiter distincta, nec eo modo quo oportet subjectum motus distingui a termino. Et ideo simpliciter illam rationem concedo quod non transmutatur aliqua forma alicujus generis ad magis et minus intra genus, sed tota forma, quae est major, sive in quantitate sive in qualitate, ubi non dicit ens per accidens, est terminus a quo; et tota forma, quae est minor, est terminus ad quem, vel e converso ; et tamen in illa tota forma, quae est major, potuit esse illa res, quae est minor, sicut aliquid ejus.
Ad secundum, responsionem quaere. Nisi forte illa propositio prima sit falsa, scilicet quaelibet pars rarioris est rarior, nisi loquendo de partibus secundum speciem, non secundum materiam ; quomodo vera est illa propositio 1. de Generat. quaelibet pars aucti est aucta, et tunc oporteret dicere, quia rarefactio non est ad aliquam qualitatem uniformem in toto alterato, et in qualibet parte ejus ; sed sic rarefaciens de aliquibus partibus substantiae rarefactibilis generat aliqua corpora subtiliora, quam sit illud corpus rarefactibile ; et ita, quia non possunt esse simul cum aliis partibus adhuc remanentibus in specie sua (nam duo corpora non possunt esse simul ), ideo illae partes expellunt alias de loco suo, et per consequens totum corpus occupat locum majorem: et sic rarius esse nihil est aliud, quam habere plura corpora subtiliora permixta secundum juxtapositionem cum partibus suis propriis, ita breviter, quod rarius est, quod habet corpora aliqua permixta subtiliora hoc modo cum partibus suis adhuc manentibus in propria forma. Nec mirum, quod aliquae partes possunt prius converti in corpus subtilius quam aliae, quia aliquae sunt propinquiores agenti, et citius recipiunt actionem ejus quam aliae.
Contra, aliqua statim in principio alterationis corrumpentur, et sic nova generabuntur, et iterum, ubique est subjectum illud alteratum uniforme, et quod ita sit hoc, sensus dicit.
Ad primum istorum dico, quod non statim est corpus rarius, quia raritas major non accipitur, nisi ex occupatione majoris loci ; non est autem major occupatio antequam sit calefactio in aliquo gradu majori notabili.
Ad secundum dico, quod nec sensus discernit in aere spiritus, seu vapores ab aere, et tamen spiritus vel vapores in aere non sunt ejusdem speciei cum aere.
Ad secundam rationem quaere. Posset dici primo ad rationem negando suppositum, scilicet raritatem esse rationem ma joris quantitatis, aut novae quantitatis supe radditae, quia raritas est extensio, quae ex tensio modus est qualitatis. Vel aliter, tenendo raritatem inferre majorem quan titatem, cum dicitur, quaelibet pars rarioris est rarior, concedo; igitur quaelibet pars est major, distinguo; aut secundum eamdem quantitatem, nego ; aut secundum aliam et aliam, et sic concedo. Cum dicis, igitur quaelibet est quanta duplici quantitate, scilicet nova et praeexistente, negatur. Et cum probatur, quia adveniente majori minor non cedit, ideo fit major, et prima est, igitur
duae, dico praesuppositum esse falsum, quia quantitas est homogenea, igitur fit unum, sicut ex duabus aquis simul junctis, non sunt duae, sed una est. Tamen prima responsio est verior, ut patet in fine quaestionis respondendo ad tertium argumentum.