In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Temperantiam esse habitum proprium concupiscibilis, fortitudinem irascibilis ; dari tres Theologicas ex 1. Cor. 13. et quatuor cardinales, ex Sap. 8. et uberius explicat quomodo sufficienter istae septem perficiunt viatorem.
His suppositis (m) de irascibili et concupiscibili, redeo ad virtutes, et dico quod proprius habitus perfectivus concupiscibilis, est temperantia, et proprius perfectivus irascibilis dicitur fortitudo in communi, et hoc loquendo de habitibus acquisitis, et non infusis ; ambae autem infusae perficiunt concupiscibilem, quia Deus, quem habent pro objecto, est tantum volibilis, et non nolibilis. Etsi utraque istarum specierum intermediarum, tam scilicet fortitudo quam temperantia, possint subdividi, tamen in connumeratione virtutum cardinalium remanent indivisae.
Secundum hoc (n) igitur in connumeratione omnium virtutum sunt tres Theologicae, et quatuor cardinales. De Theologicis habetur ab
Apostolo, I. Cor. 13. de moralibus Sapient. 8. Iste numerus septenarius simpliciter perficit viatorem, ita quod secundum gradus istarum in specie sua est ipse perfectus ; secundum enim quod istae sunt intensiores et remissiores, secundum hoc est magis vel minus perfectus ; et si sint intensissimae, quantum possunt esse in via, est homo simpliciter perfectus, quantum potest esse in via, non curando modo de ista perfectione, quae habetur per virtutes speculativas acquisitas, quae prius exclusae sunt. Per istas quippe septem virtutes, intelligendo de eis, et de speciebus earum necessariis, de quibus postea dicetur, si sint in se perfectissimae, est homo simpliciter perfectissimus, et circa Deum in se, et circa omnia alia a Deo, ut intelligibilia ratione practica, et ut appetibilia vel sibi, vel alteri, et hoc in ordine ad se, in quem possunt virtutes acquisitae ex se, vel in ordine ad finem ultimum, in quem possunt virtutes acquisitae cum charitate.