Venite et videte opera. Hic exprimit tranquillitatem subsequentem: et facit tria. Primo excitat attentionem. Secundo proponit tranquillitatem.
Et tertio inducit conclusionem. Primo ergo inducit in considerationem divinorum operum; et ideo dicit, venite per fidem: 2 Cor. 5: per fidem ambulamus.
Et videte, per studium et diligentiam: Matth. 11: venite ad me omnes etc.. Et videte, idest considerate: opera domini: isa. 3: opus domini non respexistis. Dicitur peccatoribus Ps. 138: mirabilia opera tua etc.. Quae posuit prodigia super terram. Haec opera sunt prodigia, quae praetendunt aliquid in futurum. Et mirabilia quae tempore christi fuerunt, sive circa mortem christi, sive in vita quae fecit: quae omnia fuerunt signa alicujus futuri. Et sunt super terram, idest super omnem naturalem virtutem. Et quae sunt ostendit, auferens bella.
Primo fuit opus pacis. Secundo ostendit magnitudinem operis hujus. Tertio utilitatem, abstulit bella, quia in tempore nativitatis christi in toto mundo facta est pax: Ps. 71: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: Ps. 75: ibi confregit potentias. Et haec significabant pacem quam venit facere christus inter deum et humanam naturam. Magnitudo pacis ostenditur quantum ad locum, quia, usque ad finem terrae, quia fuit quasi universalis pax. Ad litteram, tempore nativitatis christi: quia jam quiescentibus bellis civilibus, Octavianus dominabatur toti mundo. Et haec pax praetendebat quod pax christi derivari debebat in omnibus hominibus. Luc. 2: gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus.
Secundo quantum ad tempus, quia diuturna.
Et hanc diuturnitatem describit, quia si homo timet bellum, conservat arma. Et ideo dicit, arcum conteret, et confringet arma; quasi dicat, tamdiu durabit pax, quod omnes tradent oblivioni arma: quia illa pax diu durabit: isa. 2: conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Et describit arma impugnationis quae a remotis percutiunt: unde dicit, arcum conteret: Osee 1: conteram arcum Israel in valle jesrael. Et quandoque de prope: et hic est gladius et lancea. Item describit arma defensionis, quia scuta comburet igni. Et haec significabant perpetuitatem pacis fiendae per christum: isa. 9: multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Conteret arcum, idest dolosas machinationes: Ps. 36: arcus eorum confringatur. Et confringet arma, idest manifestas insidias: Luc. 11, cum fortis armatus etc.. Et scuta comburet igni, idest obstinatarum mentium defensiones, quibus nituntur resistere divinae voluntati: job 41: corpus ejus sicut scuta fusilia, et compactum squammis sese prementibus. Haec comburet igne spiritus sancti, qui dissolvit duritiam cordium: Luc. 12: ignem veni mittere in terram.