CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem, etc. Hic Doctor intendit ostendere ex dictis Philosophi, quod ipse non negaverit primum modum, videlicet aliquid esse causatum ab alio et esse necessarium. Et primo probat per Philosophum 2. Metaph. text. com. 4. Sempiternorum principia verissima esse necesse est, quia aliis sunt causa veritatis, ait enim sic: Quapropter semper entium principia semper esse verissima necesse est, non enim quandoque, sunt vera, quandoque non. Haec ille. Vult dicere, quod principia semper existentium, id est, corporum caelestium, cujusmodi sunt substantiae separatae, semper necesse est esse vera, id est, sunt verissima, cujus duplex ratio assignatur. Prima, quia non quandoque sunt vera, quandoque non, et in hoc praecellunt generabilia et corruptibilia. Secunda, quia illis non est alia causa suae veritatis, sed illa sunt causa aliis ; et in hoc praecellunt corpora caelestia, quae licet sint sempiterna, tamen habent causam sui esse et sui motus, et necessariorum sunt causae, ut corporum caelestium, vide Commentatorem ubi supra comment. 4. Item patet ab ipso Philosopho 1. Caeli, text. com. 138. quomodo omne sempiternum est necessarium. Item. 5. Metaph. cap. de necessario, text. com. 6. Nihil prohibet quorumdam necessariorum alteras esse causas. Dicit enim sic: Horum quidem utique altera causa essendi necessaria, horum autem nulla, sed propter haec alia sunt ea? necessitate. Haec ille.
Vult dicere ex ista littera et praecedente, quod principia demonstrationis et conclusionis sunt necessaria; ergo sequitur, quod necessariorum quaedam sunt causae, quaedam sunt causata. Sequitur in textu: Quare primum et necessarium propria quidem simplex est, etc. Si enim aliqua necessaria sunt causae et aliqua causata, et in causis non est processus in infinitum ; ergo aliquod erit principium necessarium, et illud oportet esse simplex.
(b) Item, 12. Metaph. text. com. 52. concludit unitatem universi. Littera stat in hoc, quia ex quo principium effectivum primum est finalis causa omnium aliorum a se, sequitur quod erit causa effectiva, quia causa finalis non dicitur causa finalis efficientis, sed effectus ; causa enim finalis inquantum amata movet efficiens (ut supra patuit d. 2.) ad efficiendum aliquid in ordine ad ipsam; et sic primum effectivum producit omnia propter semetipsum, scilicet ordinando illa ad seipsum, ut ad causam finalem desideratam et amatam ; modo secundae Intelligentiae et caelum sunt alia a Deo et ordinata ad ipsum, ut ad causam finalem, ergo sunt ab ipso primo causata.
(c) Item Commentator, etc. Haec littera patet sic: Objectum maxime perfectissimum in entitate est causa intellectionis, qua substantiae separatae ipsum intelligunt, et intellectio substantiae separatae est substantia ejus, sequitur quod quia primum movet Intelligentias ut intellectum et amatum, quod est in ratione objecti, et objectum causat intellectionem ; ergo causat illas secundum suum esse, cum intellectio illarum sit suum esse.
Si dicatur hic ut aliqui dicunt, quod movet ut finis, non ut efficiens.
Hoc non staret, quia, ut inquit Commentator, ubi supra, est ibi causa, et causatum sicut intellectum, id est, objectum intellectum est causa intellectionis,ut balneum in mente movet effective secundum Commentatorem, ubi supra com. 36.
Si dicatur, nonne intellectio causatur ab intelligente et intellecto, ut patuit supra a Doctore d. 3. q. 7 . in quodl. q. 15 . Cum ergo intellectus substantiae separatae sit sua substantia, sequitur quod substantia separata erit partialis causa suimet, quod est impossibile.
Dico ad mentem Philosophi, quod ex quo intelligere substantiae separatae est suum esse, si ergo intelligere est a primo, etiam et esse erit a primo ; et quia esse non potest esse a primo nisi ut a totali causa,ita intelligere erit a primo ut a totali causa, secus est de intellectione realiter distincta ab intelligente, quia illa potest esse ab objecto et intellectu, ut a causis partialibus.
(d) Respondetur ab eis. Dicunt isti quod Aristoteles et Avicenna ponunt aliquid necessarium esse vere causatum ex rationibus verisimilibus, id est, sophisticis, ideo oportet contradicere eis ex rationibus veris. Sed certe isti nimis vilificant hos Philosophos, quia vilius est dicere quod Aristoteles contradicat dictis suis, quam consequenter ad antecedens falsum concedere conclusionem falsam. Nam ex quo ponit primam causam necessario causare effectum sibi immediatum, licet hoc sit falsum, tamen habet consequenter concedere ipsum effectum esse necessarium formaliter, quod adhuc est falsum, et hoc non est ita vilificare Philosophum, sicut dicere quod sibi contradicat.
(e) Item, quod non posuerit secundum modum. Hic ostendit Doctor propter irrationabilitatem illius modi, scilicet quod aliquid dependeat ab alio in essendo a quo non habet esse, et in permanendo a quo non habeat permanentiam. Nec est simile de figuris et numeris, quia numerus posterior dependet a priori, et tamen non causatur a priori, quia numerus prior etsi non sit causa effectiva posterioris, est tamen pars illius, et ideo posterior dependet a priori in essendo.
(f) Quod etiam imponitur Aristoteli. Haec littera consistit in duobus dictis. Primum, quod nulla species in se est formaliter necessaria, quia cum necessitas sit conditio existentiae, et nulla species sit in se existens, sequitur quod nulla erit necessaria. Sed si Aristoteles posuit species horum corruptibilium esse necessarias. hoc posuit ex hoc quod conservantur in alio et alio indivividuo. Et quia voluit motum caeli esse necessarium, ideo voluit successionem individuorum esse necessariam, et hoc propter aliam et aliam approximationem agentis ad passum, puta (quod fit per motum ipsius) generat aliud et aliud individuum. Et hoc est, quod dicit Aristoteles,quod Sol in circulo obliquo est causa generationis, id est, quod secundum, quod Sol motu suo sit in alio et alio signo gradu minuto, et conjungitur aliquando uni planetae, aliquando alii, ideo fit alia et alia generatio. Secundum dictum est, quod ad mentem Aristotelis elementum cura sit pars existens principalis, sit necessarium, licet aliquae partes generentur continue, et continue corrumpantur, ut pars aeris quae est propinquior igni, et sic secundum totum est incorruptibile, et secundum partes est generabile et corruptibile.
(g) Item si corruptibile, etc. Si dicatur, nonne homo potest corrumpi ab intrinseco? Dico, quod verum est etiam ab extrinseco ut patet ; sed multae sunt substantiae,
ut puta omnes non viventes, quae non corrumpuntur ab intrinseco, sed ab extrinseco.
(h) Imponitur etiam Avicennae tertius modus. Sensus hujus litterae est, quia enim causatum secundum totum suum esse est a causa, sequitur quod quantum est ex ratione causati inest ei, ut non sit, cum esse suum non sit a se, sed ab alio, et cum a causa habeat suum esse, tunc inerit ei a causa ut sit. Et sic illud quod in sua ratione formali quantum est ex se inest ei ut non sit, est prius aliqua prioritate, puta naturae ; accipiendo tamen prius natura non positive, sed tantum negative, quia si non praeveniretur a causa extrinseca dando esse in illo priori, quod dat esse si non daret, tunc non esse esset prius natura positive ; sed quia praevenitur, ideo non esse inest tantum prius natura negative vel privative. Et de hoc vide quae exposui in 2. dist. 1. quaest. 2. et in 3. dist. 3. quaest. 1. Et haec vocatur creatio, scilicet dare esse post non esse absolute, extendendo tamen nomen creationis, quia creatio proprie est a non esse simpliciter ad esse, ita quod non esse praecedat aliqua duratione ipsum esse, creatio enim proprie importat novitatem effectus. Et si aliquid de nihilo esset productum ab aeterno, ita quod ly nihil tantum praecesserit natura modo praeexposito, non esset proprie creatura, ut etiam supra exposui dist. 2. quaest. 1. part. 1. et clarius vide in 2. dist. 1. quaest. 2.
(i) Contra ipsum arguitur. Vult dicere in ista littera, quod si causatum necessarium potest poni non esse, non tantum hoc est falsum, quia tunc necessarium esset possibile non esse, sed est impossibile secundum Avicennam, quia tunc si tale necessarium posset non esse, causa necessaria et necessario producens non de necessitate daret tale esse, quod adhuc est impossibile ; ergo falsum est dicere aliquod necessarium esse possibile, et hoc est quod dicit.