IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat secundam conclusionem Goffr. ponentem totam quantitatem novam in rarefactione specierum, et consequenter motum ab agente creato sine mobili ; et rationes faciunt etiam contra quantitatem partialem novam.
Quantum ad secundam conclusionem istius opinionis, ubi est pondus fundamentale istius quaestionis (quia, ut dictum est prius, in ea est difficultas contra utramque opinionem, scilicet et ponentem totam quantitatem novam, et ponentem eam novam secundum partem). Arguo contra praedictam conclusionem, quae concedit motum ab agente creato, et sine subjecto mobili, reducendo rationes, quas ipse adducit contra se, et quas nititur solvere. Primo, quoad primam de creatione sic, quod secundum se totum, et totaliter producitur de non esse ad esse, vel creatur vel saltem requirit virtutem aequalem virtuti creativae ; sed haec quantitas nova tota, et totaliter producitur ad esse per te; ergo, etc. Major probatur primo, quia si totaliter producitur post nihil, patet quod est creatio; si autem post aliquid, et tamen totaliter, hoc non potest esse, nisi per totalem conversionem illius in istud: vel.si fingas alium modum, saltem ille transitus requirit aequalem virtutem activam, sicut totalis conversio in hoc: sed conversio totalis illa non potest esse, nisi a virtute aequali virtuti creativae.
Secundo, et est confirmatio praecedentis, quia si A succedit B, non est alterius rationis, secundum aliquid intrinsecum sibi propter hoc, quod succedit illi. Hoc probatur primo, quia quando succedens est, tunc non est illud cui succedit; ergo propter illud non variatur succedens in se. Secundo, quia ordo posterioris ad hoc vel hoc, non videtur variare fundamentum ordinis in se. Sed si A nulli succederet, et haberet totale esse suum post non esse, crearetur, nec posset produci quomodocumque sic totum et totaliter, nisi a virtute infinita: ergo licet nunc succedat cuicumque alteri, si tamen totum et totaliter producatur, cum sit terminus in se omnino idem, sequitur quod requiret virtutem productivam aequalem.
Si dicas, quod quia succedit isti, non videtur requiri tanta virtus productiva, quanta requireretur si succederet tantum nihilo, vel negationi. Hoc non videtur probabile, quia terminus ad quem non requirit aliam virtutem productivam nisi propter aliam perfectionem in ipso termino producendo ; ergo si totus et totaliter producatur post aliquid, vel non post aliquid, requiritur aequalis virtus.
Quod confirmatur, quia habens in virtute sua activa aliquem terminum totum et totaliter, potest illum in esse ponere, quando non impeditur ; sed per hoc, quod non habet positivum, quod totaliter transmutetur de esse ad non esse, non impeditur, quia fatuum est dicere illud corrumpendum esse impedimentum agentis ; ergo etsi onhabeat aliquid tale destruendum, potest totum et totaliter effectum ponere in esse, et ita post nihil, et per consequens creare.
Confirmatur ista ratio, quia si quantitas ista succederet suo contrario vel opposito, concederes eam creari ; sed ita negatio ejus includitur in quantitate praeexistente, sicut includeretur in contrario, si praecederet; nam quodlibet incompossibile simpliciter includit negationem sui incompossibilis, et nullo modo affirmationem ejus, nisi ratione subjecti communis ista quantitas praecedens non magis habet subjectum commune cum quantitate succedente, quam contrarium cum contrario ; ergo aeque sequitur modo ista quantitas negationem sui esse, sicut si praecessisset suum oppositum. Contra duo tacta in responsione ad istam rationem. Primum est de illa ut remanente in accidente. Contra quod arguo sic : Nihil positivum remanet in accidente separato, quod non fuit in eo, ut conjuncto; sed in conjuncto non fuit aliqua vis, qua de ipso posset produci aliquis terminus, sed tantum quod ipsum poterat esse alius terminus, et poterat produci de potentia subjecti: ergo in ipso separata non est aliqua vis, per quam possit habere respectu alterationis, nisi tantum rationem termini. Prima propositio, scilicet quod nihil positivum remanet in accidente separato, est probata dist. ista q. 1.
Aliud addit in responsione, quod si quantitas ista non haberet habitudinem ad quantitatem priorem, vel praeexistentem, tunc proprie crearetur. Addo minorem : sed illa habitudo ad praeexistentem non prohibet creationem istius; ergo ista creatur. Probatio minoris : haec habitudo non est, nisi quaedam successio immediata esse istius ad esse illius; sed successio talis non prohibet succedens creari. Et potest probari per exemplum, quia non est hic magis immediata successio, quam esse animae ad organizationem corporis, et tamen non negatur animam creari in corpore organico; ergo nec hic. Ratio ibi est, quia anima accipit esse totaliter post non esse sui: et eadem ratio est in proposito, quia haec quantitas accipit totale esse post non esse sui. Utrum autem cum illo non esse praecesserit aliquid positivum, vel nihil, vel praecesserit contrarium, vel simile, nihil ad B, quia ibi idem sunt primi termini, qui creationis.
Deduco autem secundam rationem, ubi concedit quod tamdiu manet corpus Christi, quamdiu manent accidentia, quae nata essent afficere panem, si maneret, non praecise, quamdiu hujusmodi accidentia manent eadem numero. Contra hoc, quia ista quantitas, quae succedit quantitati praeexistenti, non magis est eadem quantitati praeexistenti, quam quaecumque alia in una alia hostia non consecrata, imo minus est eadem, quia ista est incompossibilis illi in essendo, non sic illa: ergo non magis erit corpus Christi sub ista nova quantitate, quae praefuit sub illa alia, quam erit sub quacumque alia quantitate, quae scilicet est aeque eadem illi praeexistenti.
Et si fugias ad successionem hujus quantitatis ad illam, arguo sic : sub nulla quantitate est corpus Christi, nisi per conversionem et consecrationem ; sed per conversionem et consecrationem non accipit esse, nisi sub ista quantitate, et illa est omnino alia, sicut quantitas alterius hostiae non consecratae; ergo per illam conversionem et consecrationem non est sub illa quantitate: ergo modo nullo.
Posset etiam argui per illud, quod adductum est contra primam conclusionem per dicta opinantis, quia non diutius manet corpus Christi sub specie panis, quam natus esset hic manere panis, qui conversus est: sed sub alia quantitate non maneret hic panis qui conversus est, si panis est hic per quantitatem; ergo, etc.
Contra tertiam responsionem suam, quae concordat cum tertia ratione, quam adducit pro se, quoad istam conclusionem, scilicet quod non est de essentia motus, quod secundum eum aliquod subjectum aliter se habeat; non arguo, quia conclusionem in se credo veram esse. Sed ad propositum, quia propter hoc concedit ipsum motum posse esse ab agente creato sine subjecto, arguo sic: agens creatum non potest causare accidens sine subjecto in esse quieto; .ergo a simili, vel a majori non potest causare accidens in fluxu sine subjecto.