IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Bis suppositis de irascibili, etc. Redit ad propositum, et asserit proprium habitum virtuosum partis concupiscibilis esse temperantiam, et c proprium habitum irascibilis esse fortitudinem ; et hinc facile temperantia 1 a fortitudine distingui potest, quia inde sequitur temperantiam versari circa primo conveniens vel disconveniens, quandoquidem subjectatur in parte seu potentia, quae habet ista pro objecto ; fortitudinem vero versari circa secundo conveniens vel disconveniens, non quomodocumque tamen, ut supra ostensum est, sed puniendo vel vindicando, quemadmodum scilicet ipsa potentia, ad quam facilitandam ponitur, versatur circa illa. Praeterea utramque virtutem appetitivam infusam, charitatem scilicet et spem, ponit in parte concupiscibili rationali, seu in voluntate rationali, quatenus concupiscibilis est, et non quatenus irascibilis, quia Deus qui (ut supponit hic ex antea dictis) est objectum earum, est volibilis, et non nolibilis tali voluntate, ut ita loquar, qualis est actus irascibilis, nam si ponerentur in irascibili, oportet ut irascibilis circa objectum earum haberet actum iis mediantibus, ad hoc enim in illa ponerentur ; ergo si non potest hoc facere, non sunt in illa ponendae, ut patet.
Sed contra hanc rationem occurrit quod videatur irascibilem posse habere actum vindicativum circa Deum, quatenus impedit consecutionem boni concupiti, cur enim qui appeteret divitias, et videret Deum submergere navem, aut comburere domum, in qua haberentur, non posset vellet vindicare hoc si posset, et dolere si non posset ; imo sic de facto mali Christiani facere videntur, dum blasphe- mant ob similia infortunia. Respondeo, Scotum haec non negare, sed asserere quod Deus non sit nolibilis voluntate pertinente ad irascibilem per spem aut charitatem infusam, hoc enim praecise sufficit ad intentum ipsius, inde enim sequitur quod neutra in irascibili sit collocanda. Cum illa ergo limitatione intelligi debet probatio Scoti, quae limitatio sufficienter colligitur ex intento ejus.
Probari etiam potest quod utraque ponenda sit in concupiscibili aliter, quia utraque versatur principaliter circa Deum, ita ut actus principales earum terminentur ad Deum, non ut est impeditivus aliorum bonorumconcupitorum, ut patet ; ergo ponendae sunt in parte, quae ut sic potest tendere in Deum ; sed illa est concupiscibilis, ut etiam patet, ergo in ea ponenda sunt.
(n) Secundum hoc igitur, etc. Concludit hic principale intentum totius hujus quaestionis, nimirum sufficienter perfici viatorem pro hoc statu moraliter per tres infusas, et quatuor cardinales, secundum se, et suas species. Quod etiam aeque verum esse quomodocumque diceretur de ipsarum divisione et subjecto.