CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Scotus modeste fatetur sibi certo non constare de mente Aristotelis et Avicennae, et ideo non tribuit eis nisi quod minus absurdum habetur ex ipsorum dictis. Dicit ergo quod posuerunt Daum necessario causare (de quo agit 2. dist. 1. q. 2.) ex quo sequitur necessarium esse quod ab eo immediate fit. Quando autem producit aliquid mediante motu, id contingens esse potest, quia motus in suis partibus est difformis, licet sit uniformis et necessarius, ut a primo movente ; et ostendit quod nec Aristoteles nec Avicenna sibi contradicunt. Vide eum quodl. 7.
De intentione (a) istorum Philosophorum Aristotelis et Avicennae nescio, sed nolo eis imponere absurdiora, quam ipsi dicant vel quam ex dictis eorum necessario sequatur, et ex dictis eorum volo irrationabiliorem intellectum accipere quem possum.
Respondeo igitur, quod Aristoteles simul et Avicenna posuerunt Deum necessario se habere ad alia extra se: et ex hoc sequitur quod quodlibet aliud necessario se habet ad ipsum, quod quasi immediate comparatur ad ipsum, vel non mediante motu, quia cum uniformitate in toto ponit difformitatem in partibus mobilis, et mediante motu, generabilia et corruptibilia difformiter comparantur ad ipsum.
Tenendo illud falsum (b) fundamentum, scilicet Aristotelis, ponendo ipsum esse causam necessariam, non videtur contradicere sibi ponendo causatum necessari um, ut vult 5. Metaph. cap. de Necessario, quod quorumdam necessariorum est altera causa, et 8. Physic. et 2. Metaph. sempiternorum principia semper esse verissima necesse est, ut argu tum est, et ita ponit non tantum secundum modum, sed etiam primum modum.
Avicenna autem videtur statim contradicere sibiipsi,ponendo illud esse possibile, quia tunc necessarium non necessario compararetur ad illud.
Sed arguitur (c) pro Avicenna si est ab alio, ergo in conceptu quidditativo ejus non cadit esse; ergo est de se possibile esse, et non esse, sicut humanitas non est de se una, nec plures. Conceditur de isto modo possibilitatis, quae scilicet possibilitas non est, nisi quod ordine naturae hoc est capax hujus, et non est illud quidditative. Et ex hoc patet responsio ad argumentum factum contra Avicennam, quod quasi contradicat sibi, quia non sequitur, tale possibile posse non esse, nec potest poni non esse, sicut nec ens non esse unum. Et sic Aristoteles concederet possibile quod est necessarium ab alio, sed possibile potentia ante actum, improbat 1. Caeli et Mundi.
Itaque concordant Aristoteles et Avicenna in consequentibus ex uno principio falso in quo concordant, quod Deus necessario se habet ad quodlibet, quod est extra se, ad quod immediate vel mediante immutabili comparatur.
COMMENT ARIUS.
(a) De intentione istorum Philospphorum. In ista littera ponuntur tria dicta. Primum, quod causa prima respectu eorum, quae immediate comparantur ad ipsam secundum Aristotelem et Avicennam, est simpliciter causa necessaria et immutabiliter se habens, et sic quodlibet aliud necessario se habet ad ipsam, quod immediate comparatur ad ipsam. Secundum, prima causa potest comparari ad motum uniformem. Nam ipsa movet primum mobile secundum aliquos, uniformi: ter ab Oriente in Occidentem, et tali motu omnes sphaerae inferiores moventur, et ut scilicet talis motus sit necessarius necessitate inevitabilitatis, quia semper movens ; non autem immutabilitatis, quia necessitas immutabilitatis solum permanentibus congruit, quae habent necessitatem in actu formaliter, et sic adhuc est causa mere necessaria. Tertium, prima causa comparatur ad difformitatem motus in partibus mobilis, de qua difformitate dixi supra dist. 2. q. 1. et sic quia in toto ponit difformitatem in partibus mobilis, generabilia et corruptibilia mediante tali motu difformi difformiter comparantur ad ipsam primam causam.
(b) Ex his infert Doctor, quod tenendo, illud falsum fundamentum, scilicet quod sit causa necessaria, non videtur Aristoteles contradicere sibi.
(c) Sed arguitur pro Avicenna. Doctor hic intendit ostendere,quod Avicenna sibi non contradicat. Et ratio stat in hoc, quia illud, quod est ab alio non includit in suo esse quidditativo aliquod esse, id est, quod ex quo est ab alio causative non includit quidditative suum esse, nec essentiae, nec existentiae, quia tale sic includens est a seipso. Si enim esse existentiae includeretur quidditative in tali esse possibili, cum illud esse possibile non sit vere productum nisi tantum secundum quid, ut patet infra dist. 36. et 43. Vera enim productio terminatur ad esse existentiae, quod est simpliciter idem cum esse essentiae, ut patet infra d. 36. 39. et in 2. d. I. et. d. 3. q. 1. et in 3. d. 2. sequeretur quod tale esse existentiae non esset vere causatum. Hoc ergo dictum debet sic intelligi, quod in aliquo priori naturae,saltem negative non est, nec secundum esse reale essentiae, nec existentiae, sed tantum inesse possibili,et in secundo instanti naturae de necessitate producitur a causa necessario causante. Et talis possibilitas stat cum necessitate, et dicitur possibilitas juncta actui in eodem instanti durationis, et in eodem instanti naturae positivo, licet non negativo sive privativo, ut dixi supra. Possibilitas vero, quae dicitur ante actum, quae est prior duratione ipso actu, non stat cum necessitate illius actus, quia ens simpliciter necessarium est ens sempiternum. Et hanc necessitatem negant Philosophi et etiam Theologi posse stare cum necessitate actus existentiae, ad quem est talis possibilitas. Ex his potest elici unum,videlicet quod illud quod est a semetipso,id est, quod habet essentiam et existentiam a semetipso, includit ipsum esse existentiae in suo quidditativo.