Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Solvit adducta n. 3. et ab Henrico, ad probandum quod Aristoteles non admisit primum modum, scilicet aliqua esse necessaria et a Deo causata.
Ad illa quae adducebantur (a) prius ad probandum, quod Aristoteles negaret primum modum. Ad primum, quod nititur probare contradictionem, forte diceret Aristoteles possibile objective non repugnare necessario, si producens necessario producit.Non enim requiritur quod realiter posset esse non tale, sed quod ordine naturae praeintelligitur non tale. Hoc probatur per confirmationem argumenti, quod adducebatur ab Henrico, quae est, quod de essentia divina quasi de potentia subjective, secundum ipsum, generatur Filius: certum est enim quod ista potentialitas, quasi subjectiva, non prohibet necessitatem, nec quasi potentia objectiva Filii, quia generans necessario generat.
Ad illud (b), quod adducebatur de 1. Caeli et Mundi, quod una natura mutaretur in aliam, potest dici quod substantia habet esse permanens, et ideo non datur sibi semper novum et novum esse ; ergo a causa necessario causante, secundum eum, datur sibi natura necessaria formaliter,et sic si posset non esse, mutaretur ejus natura.
Per idem patet (c) ad illud 12. Metaph. de motu, quia cum sit de se possibilis,non solum potest propter hoc ab alio perpetuari, quia ab alio est, sed quia cum hoc semper habet esse novum ; et ita non est forma quae est necessario se habens, licet necessario semper sit, quia mobile totum necessario uniformiter se habet ad dans esse uniformiter necessario secundum istos. Et haec habitudo necessario uniformis mobilis ad movens, est causa motum necessario fieri, licet motus nunquam habeat esse formaliter necessarium ; est etiam hic necessitas inevitabilitatis sine necessitate immutabilitatis in motu, sed ex necessitate immutabilitatis in causis ipsius motus, ita quod utraque auctoritas per hoc solvitur; sed permanens si est necessarium, simul habet esse quo est formaliter necessarium, et ita si sit corruptible, contradictio erit, non sic motus. Vel argumentum (d) Aristotelis contra Platonem 1. Caeli et Mundi, procedit ex suppositione necessarii agentis, et tunc sic deduco : si caelum potest perpetuari et ab agente necessario, ergo necessario perpetuantur; huic autem necessario repugnat actus iste, corrumpere, ergo et potentia ad illum actum, quia cuicumque necessario repugnat actus, eidem necessario repugnat potentia ad illum actum, licet non cuicumque contingenti ; ergo non stat potentia ad corruptionem, nisi stet potentia ad opposita simul. Et per hoc tenet illa consequentia de possibili posito in esse, nam ex positione possibilis in esse non sequitur impossibilitas, nec nova incompossibilitas alicui necessario.