In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Praenotando quatuor mutationes intelligi posse fieri circa Eucharistiam, manente eadem quantitate, resolvit affirmative de mutatione secundum ubi, et secundum qualitates tertiae et quartae speciei.
Ad (b) quaestionem ergo respondeo, quod in Eucharistia manente potest intelligi quadruplex mutatio. Una secundum ubi; alia secundum qualitatem, quam non concomitatur aliqua variatio secundum quantitatem ; tertia secundum qualitatem, quam concomitatur variatio secundum quantitatem; quarta secundum quantitatem primo. De prima mutatione manifestum est, quomodo requirit eamdem quantitatem manentem, sicut enim ubi in esse quieto necessario est in quanto, ut in subjecto, ita ubi fluens necessario est in eodem, et requirit idem quantum manens sub eodem termino.
De secunda etiam est manifestum, quod ibi eadem quantitas manet, et ita potest secundum communem opinionem esse subjectum illius alterationis, ut sic qualitas fluens habeat idem pro subjecto, quod ponitur qualitas manens habere: et talis in genere est, vel secundum figuram aliam et aliam, vel secundum qualitatem tertiae speciei secundum magis et minus, quae variatio secundum magis et minus non corrumpit accidentia Eucharistiae, secundum quod sunt necessaria Eucharistiae, quia de variatione corruptiva dicetur in sequentibus.
Sed de figuratione alia et alia, videtur quod corrumperet quantitatem secundum illud Avicennae 7. Metaph. suoe, quod dimensio alia et alia requirit aliam et aliam quantitatem. Sed hoc videtur esse contra sensum, quia nimis durum esset dicere, quod quoties figuratur aqua aliter et aliter in alio et alio vase, toties haberet novam quantitatem simpliciter manentibus partibus eisdem in se et in toto. Figura ergo non dicit ultra quantitatem, nisi relationem partium ad se invicem, vel terminorum includentium partes: haec autem relatio mutari potest partibus manentibus eisdem, et in se et in toto. De qualitate etiam tertiae speciei, ubi tamen in toto motu manet eadem species, satis est manifestum, quod quantitas manet eadem.
Sed de tertia transmutatione, quae est secundum rarum et densum, et de quarta videtur dubium. Breviter ergo, ut praedictum est ad propositum, opinio communis, imo omnis, dicens quod aliqua quantitas est nova, scilicet rarior, patitur eamdem difficultatem, quam et illa, quae ponit totam quantitatem esse novam, nisi teneatur ibi via tacta, quod rarefactio est quaedam juxtapositio corporum subtiliorum inter partes corporis grossioris; secundum autem istam evaderetur difficultas, nisi quod difficile est videre, quomodo hic possit generari ab igne, vel. Sole, corpus subtilius vino, et de hoc esset dicendum, sicut dicetur in seq. quaest. Sed esset alia difficultas, quia quam cito rarefierent illae species, statim esset ibi alia substantia nova, et per consequens non ubique corpus Christi. Mirum etiam videtur.quod nulla substantia manens eadem omnino possit transmutari a raro in densum, nec e converso.