IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(O) Ulterius ad videndum de beatitudinibus, etc. Ut ostendat particularius dona, beatitudines et fructus non distingui a virtutibus acquisitis, infusis, et consequenter acquisitas et infusas sufficienter perficere hominem habitualiter pro hoc statu, quod omnes faterentur, nisi quatenus existimarent dona, aut beatitudines ab illis distingui, et esse habitus, incipit hic dividere virtutes acquisitas, et cardinales in suas species, non quidem omnes, quia hoc non requirebat intentum ejus, sed aliquas tantum, nimirum eas, ad quas reduci posse existimat eam partem donorum, beatitudinum et fructuum, quae ad infusas reduci non debent.
Itaque notat, quamlibet ex tribus virtutibus appetitivis acquisitis esse genus intermedium virtutis moralis appetitivae, ut sic, habens sub se plures species ; quod primo hic ostendit de temperantia hoc modo : temperantia ut sic, respicit bonum primo conveniens, et propterea spectat ad concupiscibilem ; sed tale bonum ut sic, dividitur adaequatein honorem et voluptatem seu delectationem stricte sumptam, (hoc est, illam, quae causatur ab objecto, non qua hc nestum, nec qua utile, seu illam, quae propter se appetitur, et non quatenus ordinatur ad aliud, aut connectitur cum alio appetibili) tanquam in species distinctas ; nec idem habitus inclinat ad utramque, ut patet experientia, qua constat unum esse facilem ad vitandos honores, et difficilem ad vitandas delectationes ; ergo ponendi sunt duo habitus temperantiae, unus circa honores versatur, alter circa voluptates seu delectationes.
Minorem quoad primam partem probat, primo, quia bonum ut sic, dividitur adaequate in honestum, delectabile et utile ; sed utile, qua tale, non est primo conveniens, quia non est conveniens, nisi ut medium acquirendi aliud bonum, nimirum illud respectu cujus dicitur utile: ergo bonum primo conveniens adaequate dividitur in honorem seu bonum honestum, et delectationem seu bonum delectabile. Hic autem advertendum non capi hic a Doctore bonum honestum, ut dicit formaliter honestatem virtutis ; tum quia circa illam omnis virtus versatur, et non magis spectat ad temperantiam ut sic, quam ad fortitudinem et justitiam: tum quia, ut moderate agat quis circa eam, non est ponenda virtus, ut patet. Sed ponitur, ut moderate quis feratur circa bonum honestum (de quo hic agitur) humilitas, secundum Doctorem.Itaque capitur hic bonum honestum pro ipso honore, et reverentia, praescindendo a rectitudine virtutis.
Eamdem minoris partem probat secundo ex illo primae Joan. 2. Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, ubi omnia bona mundana desiderabilia comprehendunt bona delectabilia sub concupiscentia carnis; bona externa, ut divitiae sub concupiscentia oculorum; dignitates et honores sub superbia vitae. Sed ex his divitiae non sunt per se expelibiles, nisi quatenus essent delectabiles, ut si essent gratae oculis ob pulchritudinem, ut est aurum, argentum, gemmae quaedam, et ut sic, pertinerent ad concupiscentiam carnis non minus, quam alia delectabilia: ergo solum sunt duo genera bonorum per se primo expetibilium. Confirmatur haec doctrina ex Philosopho 8.Ethic, ad Nicomachum, cap. 2. ubi dividens bonum ut sic, in bonum simpliciter, id est, honoratum, et jucundum et utile, dicit hoc ultimum non appeti, nisi in ordine ad aliquod ex illis primis, et consequenter non esse appetibile per modum finis, sed per modum medii.
Potest etiam eadem doctrina conflrmari auctoritate S. Thom. 3. contra gentes cap. 123. ubi dicit paupertatem, si consideretur ut praecise dicit abdicationem bonorum, non esse virtutem, sed talem esse juxta motivum,
propter quod fit ista abdicatio, ita nimirum, ut per paupertatem non significetur aliqua particularis virtus ;
sed misericordia, quando abdicatio fit ad subveniendum pauperi ; religio, si fiat ad observantiam voti ; charitas, si ad vitandum peccatum ; paenitentia,
si ad vindicandum peccatum, etc.
quod etiam tenet Suarez 2. de gratia,
cap. 22. num. 6.
Ad haec ergo duo bona primo expe-
. tibilia moderanda, seu ad hoc ut quis non feratur in ea, nisi secundum praescriptum rectae rationis, ponendae sunt duae species temperantiae ut sic, una is in ordine ad honores, nempe humili- tas, et altera circa delectationes, quae quod careat proprio nomine, retinet nomen generis, et vocari solet simpliciter temperantia, dividiturque in tot species realiter et formaliter distinctas, quot sunt voluptates sic distinctae, praesertim tales, ut quis posset facilitari ad unas, quin facilitetur ad alias temperate prosequendas. Unde quia quis potest esse valde temperatus
. circa cibum et potum, quin sit tem peratus circa venerea, et e contra, ut et patet experientia, propterea habitus, quo inclinatur ad temperatum cibum et potum, distinguitur specie ab eo quo inclinatur ad temperate se gerendum circa venerea ; et similiter dicendum arbitror, quod habitus quo incli naretur quis ad temperate comedendum, posset esse distinctae speciei ab eo quo inclinaretur quis ad temperate bibendum, nam experientia constat posse quem esse facilem ad unum, quin sit facilis ad alterum. Addit praeterea non solum ponenid dum habitum ad temperate se gerendum circa delectationes sensitivas,
sed etiam circa spirituales et proprias, ipsi voluntati, ac consequenter intellectui ; certum est enim quod quis ex nimio amore harum delectationum, possit facere quae non deberet, et omittere quae deberet facere ; unde infert voluntatem Angeli (et idem est dicendum de voluntate humana separata) posse appetere bona delectabilia, quamvis careat appetitu sensitivo, et proinde erit sine dubio capax habitus temperantiae.
Confirmatur hoc, quia quando proponeretur bonum delectabile (spirituale, et non sensitivum voluntati, sive Angelicae, sive humanae, non est ita determinata ad prosequendum, vel fugiendum illud, quin possit pro libitu alterutrum facere ; ergo, si saepius prosequatur, acquiret habitum inclinantem potius ad prosequendum, quam ad non prosequendum; et similiter si saepius fugiat, acquiret habitum inclinantem potius ad fugiendum quam ad prosequendum, ergo est capax habitus inclinantis ad prosequendum vel fugiendum bonum delectabile spirituale. Hoc autem supposito, certum est nihil impedire, quo minus sit capax virtutis temperantiae circa tale bonum prosequendum. Quod si dicatur esse ex se eam inclinatam ad tale bonum prosequendum, et propterea non indigere habitu, contra, quia non est ita inclinata, quin possit saepius non prosequi ; ergo saltem potest acquirere habitum non prosequendi, et per eum inclinari ad non prosequendum ; sed in tali casu non erit inclinata ad prosequendum, ergo per frequentes actus prosecutionis quas non obstante inclinatione ad non prosequendum acquisita per habitum non prosequendi posset elicere, acquirere poterit habitum prosequendi, per quem et tolleret habitum non prosequendi, et inclinaretur ad prosequendum.
Si dicas esse aeque indifferentem ad prosequendum et fugiendum, neutrumque ipsi esse difficile, atque adeo eam ad neutrum indigere habitu. Contra, primo, absurdum videtur quod aeque sit inclinata ad bonum et malum ; secundo cur similiter dici non posset aeque inclinata ad juste et injuste faciendum, et sic non indigere habitu ad juste faciendum? tertio, hoc dato, ergo saltem indigere potest habitu, ut magis inclinetur ad unum quam ad alterum ; quarto denique, voluntas non potest esse magis determinata ad bonum, quam intellectus ad verum propositum, sed hoc non obstante ponitur habitus in intellectu respectu veri ; ergo ut in voluntate respectu boni, etiam delectabilis.
Ex quibus patet in voluntate non
solum poni debere habitum charitatis, spei et justitiae, sed etiam habitus temperantiae, et etiam fortitudinis, et consequenter non solum in ordine ad bonum alienum, et operationes, sed in ordine quoque ad bonum proprium, et passiones, quod negatur a sancto Thoma q.56. art. 6. et 601, art. 2. quem sequuntur Conimbricenses disp. 7. Ethic, quaest. 5. sed communius asseritur cum Scoto dist. praecedenti, in qua per se tractat hanc difficultatem, quam propterea eo remitto.
Solum hic breviter insinuandum, non sufficienter defendi S. Thomas a Caietano admittente qualitates habilitantes et facilitantesin voluntate in ordine ad bonum proprium, et negante illa esse habitus ; tum quia nihil aliud intelligimus nos per habitus, quam qualitates facilitantes, et praesertim si ad nihil aliud deserviunt istae qualitates, quam ut facilitent, ut contingit in proposito ; tum etiam, quia qua ratione negat ipse qualitates subjectatas in voluntate, et eam facilitantes ad bonum proprium, et ad superandas ac temperandas passiones esse habitus, similiter nos negaremus qualitates subjectatas in ipsa, et determinantes ad bonum alienum, et actiones esse habitus, et sic tam sequeretur voluntatem non habere habitus proprios ad bonum alienum, et operationes quam ad bonum proprium, et passiones, contra sanctum Thomam et ipsum Cajetanum.
Nec melius defenditur a Medina super eamdem quae stionem 56. qui admittit in voluntate habitum circa bonum proprium difficile, non vero circa facile, et ita intelligit Divum Thomam ; sed contra primo, quia sic posset dici quod circa bonum alienum difficile esset ponendus in ea habitus, non vero circa facile: et ita quod eadem ratione deberet poni in ea habitus circa bonum proprium ac alienum, quod negat S. Thomas et Medina cum ipso. Secundo, quia falsum est habitum poni tantum ad tollendam difficultatem, sed etiam ad magis determinandam potentiam, potest autem magis ac magis determinari circa bonum etiam facile, si detur aliquid tale, ut dari supponit Medina.
Nec denique satisfacit Salas 1. 2. tract, ii. disp. 2. 5.2. concedens voluntati habitum circa bonum proprium, sed negans virtutem, et ita explicans S. Thomam. Sed contra, quia nihil aliud intelligimus, aut intelligi debet per virtutem moralem habitualem, de qua loquimur, quam habitum inclinantem voluntatem aut potentiam moraliter operativam ad agendum juxta praescriptum prudentiae; sed hoc conveniret isti habitui non minus, quam ei quo inclinaretur voluntas ad bonum alienum, ergo. Quod si dicas ultra hoc exigi, quod versetur circa difficile, jam ostensum est, posse esse voluntati difficile prosequi temperato modo bonum delectabile proprium, et spirituale, non minus quam bonum alienum, imo videtur quod magis debeat esse difficile, quia delectatio propria magis debet afficere et consequenter determinare ipsam quam aliena. Et quis dubitet quin esset magis difficile voluntati deserere aliquod studium, seu aliquam contemplationem valde placentem, quam honorare parentes, aut subvenire egenti, cum haberet multas divitias ; ergo si ad haec facienda ponitur habitus, qui sit virtus, ad illud etiam faciendum similiter poni debet. Sed haec breviter insinuasse sufficiat de his, quae per se spectant ad distinctionem praecedentem, ad cujus complementum obiter dicta sunt.
(b) Quae autem sunt species, etc. Quia, ut supra dictum est, dividit habitus solum in ordine ad assignandas species, de quibus inter dona et beatitudines, ac fructus fit mentio, in iis autem solum exprimuntur ex iis virtutibus, quae spectant ad partem irascibilem, ipsa fortitudo secundum se, et nobilissima species ejus, quae est patientia, ex eo quod difficilius sit pati difficultates, et impedimenta boni concupiti absque ira, aut repulsione seu resistentia, quod est patientiae, quam ea repellere, si repelli possunt, aut dolere, si non possunt, ut patet experientia ; hinc dicit non esse dividendam fortitudinem ulterius. Non resolvit autem, an actus patientiae sit necessario positivus, sed dicit quod si 1 diceretur permissionem impedimenti boni concupiti esse velle illud impedimentum esse positum, aut nolle positive illud repellere vel punire, sive actu, sive desiderio, aut nec habere velle vel nolle circa illud, conformiter ad id quod diceretur de hoc, assignaretur, qualis actus sit patientiae, an scilicet positivus, an negativus ; et si positivus, an volitio vel nolilio.
Circa hoc autem notat Scholiastes quod quamvis Scotus nihil resolvat, revera tamen certum sit, quod debeat esse positivus, quia scilicet alioquin non esset virtus. At non video quomodo hoc sequeretur, quia omissio pura libera si daretur, posset esse non solum indifferens, aut mala moraliter, sed etiam bona, et juxta praescriptum rationis, ergo posset virtus ; quacumque enim ratione posset sufficere ad exercitium libertatis actus secundus non formalis, sed interpretativus, nimirum pura omissio, circa objectum propositum habita pro illo tempore vel instanti pro quo posset haberi aliquis, actus circa ipsum eadem ratione posset actus virtuosus non formaliter, sed, interpretative sufficere ad exercitium virtutis in actu secundo. Non assero hic dari omissionem puram, sicut nec asserit Doctor, sed dico quod si daretur talis omissio, esset sine dubio virtus, non tamen talis quae posset generare aut augere habitum ; et hoc fortassis tantum intendit Scholiastes, quia cum non esset quid positivum, non posset positive concurrere ad productionem aut augmentum habitus, ut patet.
Sed contra hoc instabis, si quis frequenter ita se negative haberet, licet antea esset impatiens, sentiret facilitatem majorem ad patiendum, quam si ita se non haberet, nec esset tam impatiens ; ergo acquiret habitum patientiae. Respondeo primo incertam esse experientiam, quia quidquid sit de possibili, certo de facto quoties patimur, verisimile est id nos facere mediante aliquo actu ; unde negari posset antecedens, cujus probatio dependet ab experientia nunquam habita, et quae propterea aeque facile negaretur. Respondeo secundo, dato antecedenti, experientia illa cui innititur, distinguendo consequens habitum patientiae positive quoad voluntatem nego ; negative, concedo. Explico distinctionem : aliquis posset facilitari ad aliquid faciendum tribus modis ; primo, si diminueretur habitus, quo inclinaretur ad oppositum ; secundo, si facilitaretur potentia propositiva ad proponendum objectum sub ratione attractiva: tertio per habitum positivum ipsiusmet potentiae, quae deberet agere ; itaque per illam frequentem omissionem virtuosam facilitaretur primo modo, quia quoties fieret, proponeretur objectum omittendum per intellectum sub rationibus attrahentibus voluntatem ad illam omissionem ; necessario autem augeretur habitus intellectus ad propositionem illam, et consequenter diminueretur habitus ipsius ad propositionem ejusdem objecti sub rationibus oppositis, attrahentibus scilicet adimpatientiam, et consequenter magis per hoc praecise facilitaretur voluntas ad omissionem sine ullo habitu positivo suo proprio, et redderetur minus facilis ad impatientiam, etiamsi nihil deperderet habitus patientiae ; neque enim habitus facilitat voluntatem, nisi ex suppositione propositi objecti sub ratione formali, in quam tendit in illud habitus, ut patet. Sic ergo facilitaretur voluntas, non positive quoad receptionem habitus in se, sed negative, quatenus scilicet non tam impediretur per habitum oppositum. Rursus, quia satis probabile esset quod habitus deperdatur per desuetudinem, quomodocumque id fiat, posset dici quod habitus impatientiae diminueretur per illam frequentem omissionem impatentiae actualis, non quidem positive, sed occasionaliter, et sic etiam voluntas negative inclinaretur, quatenus scilicet tolleretur aut diminueretur ejus inclinatio ad oppositum per desitionem aut diminutionem impatientiae habitualis. Itaque primo et secundo, non tertio modo facilitaretur voluntas.