In praecedentibus Psalmis Psalmista exposuit gloriam regis et regni; hic autem exhortatur gentes alienigenas ut convertantur ad deum. Et primo hortatur ad dei laudem. Secundo ad spem de deo habendam. Tertio docet eas cultum divinum.
Secundum incipit, ibi, audite haec. Tertium, ibi, deus deorum. Titulus est manifestus, quia est expositus supra, in finem pro filiis Core Psalmus David. Circa primum duo facit. Primo exhortatur omnes gentes ad laudem dei. Secundo ponitur materia laudis, ibi, magnus dominus. Circa primum tria facit. Primo enim ponit invitationem ad laudem dei. Secundo causam, ibi, quoniam dominus excelsus. Tertio manifestat hanc causam, ibi, ascendit deus. Laus dei procedere debet ex jucunditate cordis, sicut etiam est in patria: isa. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea. Haec laetitia cordis ostenditur per signum exterius, facti vel verbi. Primo ergo inducit ad laudem, quantum ad facta. Secundo quantum ad verba. Dicit ergo, omnes gentes; quasi dicat: nobis tot bona fecit deus, ergo laudate eum facto, plaudite manibus. Plausio manuum fit in signum exultationis: jer. 5: sacerdotes applaudebant manibus suis; quasi dicat: plaudite, idest exultationem cordis ostendite per plausum manuum. Et hoc fit, quando exterius operatur homo servitia dei cum jucunditate: Ps. 99: servite domino in laetitia: isa. 55: omnia lingua regionum plaudent manu, idest omnes populi plaudent.
Item. Laudate eum in verbo: unde dicit, jubilate deo in voce exultationis, idest in voce exteriori demonstrante interiorem affectum. Glossa: jubilus est ineffabile gaudium, quod nec taceri potest; sed non potest exprimi, quia excedit comprehensionem. Et talis est bonitas dei quae non potest exprimi: et si exprimatur, imperfecte tamen exprimitur. Et ideo dicebat jer. 1: a, a, a, ecce nescio loqui. Et hunc jubilum signat ecclesia, quando in eadem dictione multiplicat notas: Ps. 65: jubilate deo omnis terra, Psalmum dicite etc..