CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad illa quae adducebantur, etc. Ad vrimum, etc. diceret Aristoteles possibile objective non repugnat necessario, id est, illud quod est objectum potentiae productivae,merito cujus dicitur possibile objective, non repugnat necessario, accipien -do possibile, ut tantum praecedit esse in aliquo instanti naturae, non durationis, ut supra expositum est.
Hoc probatur per confirmationem argumenti. Hoc vide supra dist. 5. q. 2. et infra dist. 27. q.1.
(b) Ad aliud quod adducebatur. Sensus hujus litterae est, quod ex quo substantia habet verum esse permanens et non successivum, sicut motus, qui tantum habet esse successivum, si tale esse permanens sit a causa necessaria, habet a causa necessitatem permanentem ; et si tale esse posset non esse, sequeretur quod natura necessaria posset mutari in possibilem, quod est falsum, ut patet.
(c) Per idem patet ad illud, 12. Met. Et littera stat in hoc, quod differentia est inter causatum permanens de necessitate, et causatum successive de necessitate, quia primum habet necessitatem permanentem, sicut habet esse permanens ; secundum vero, quia tantum habet esse successivum, ita et necessitatem tantum successivam, quae proprie non dicitur necessitas,cum necesse esse non varietur,et successivum continue variatur. Dicitur ergo, quod motus perpetuatur de necessitate, quia continue nova pars producitur. Et ratio, quia totum mobile, puta caelum, necessario uniformiter se habet ad dans esse uniformiter necessario : et haec habitudo necessario uniformis mobilis ad motorem est causa motum necessario fieri, id est, quia ipsum mobile, puta primum mobile, uniformiter respicit ipsum motorem, qui motor de necessitate movet illud, ideo talis motus perpetuatur ; et quod talis motus perpetuetur, est necessitas tantum inevitabilitatis sine necessitate immutabilitatis in motu, sed ex necessitate immutabilitatis in causis motus, motus enim non est necessario immutabilis, patet, quia continue variatur ; est tamen inevitabilis, quia talis variatio evenit necessario, causa tamen ipsius motus est simpliciter immutabilis (et quae sit differentia inter necessitatem absolute sumptam et necessitatem immutabilitatis,vide infra a Doctore d.39. et quae bi exposui.) Et licet causa movens caelum sit necesse esse immutabiliter, tamen motus causatus dicitur tantum necessarius inevitabiliter. Est ergo repugnantia, quod necessarium immutabiliter et permanens sit corruptibile, et non sic est de motu, quia semper corrumpitur, adveniente enim una parte alia desinit.
(d) Vel argumentum Aristotelis. Nam argumentum Aristotelis est tale,quia dicit Avicenna: Substantia aliqua, puta caelum, potest perpetuari quoad esse, et est causatum de necessitate, et arguit sic Aristoteles : Si caelum potest perpetuari, ergo est causatum de necessitate, ergo sequitur quod est possibile ; et si sic, ergo posset currumpi. Dico quod si caelum potest perpetuari ab agente necessario, non sequitur quod possit corrumpi, nam haec consequentia est bona : Si potest perpetuari secundum esse ab agente necessario, ergo necessario perpetuabitur, et tali repugnat actus iste quod est corrumpi, et cui repugnat necessario actus, ei necessario repugnat potentia ad tamen actum Si ergo illud, quod necessario perpetuabitur sit in potentia ad corrumpi, tunc simul erit in potentia ad corrumpi, tunc simul erit in potentia ad opposita, patet, quia est possibile perpetuari ; ergo est in potentia ad actum perpetuitatis, et per te est in potentia ad corrumpi, quae opponitur potentiae ad perpetuari ; quia sicut corrumpi opponitur perpetuari, ita et potentia opponitur potentiae, sicut sanari et aegrotare opponuntur, ita posse sanari et posse aegrotare opponuntur, ut patet 3. Physic. text. com. 10. et hoc est, quod dicit : Licet non cuicumque contingenti. Hoc debet referri ad corrumpi,id est, quod licet illi quod est posse perpetuari a causa necessaria, repugnet posse corrumpi, quia illud tale habet necesse esse permanens et in actu,motui tamen, qui etiam perpetuatur a causa necessario movente non repugnat posse corrumpi ; patet, quia nova parte adveniente prior semper desinit esse, et hoc est, quod dicit: Licet non cuicumqus contingenti. Et hoc non debet referri ad verba immediate praecedentia, scilicet cui necessario repugnat actus, necessario repugnat potentia, et hoc est verum tam in necessario quam in contingenti. Et quod addit, quod tali possibili in esse posito, sic intelligitur ; si possibile est caelum perpetuari secundum esse a causa necessaria, si tale possibile ponatur in esse, nullum sequitur impossibile. Et sic ex positione possibilis in esse non sequitur impossibilitas, nec nova incompossibilitas alicui necessario. Et sic patet ista littera.
SCHOLION.
Ponit motiva pro illa conclusione Philosophorum, scilicet aliqua esse in se necessaria et necessario a Deo causata. Primo, quia necessitas est psrfectio in causa. Secundo, necessitas est perfectio in effectu ; ergo, esto Deus voluntarie causet, non tollit hanc necessitatem ab effectu. Tertio, aliquae causae necessario causant ; ergo et prima, quia omnes ei essentialiter subordinantur.
Quantum ad secundum principale, pro ista conclusione quae dicta est esse intentio amborum Aristoteliset Avicennae,arguo sic: In omni differentia entis, necessitas est perfectior contingentia. Probatio, quia necessitas est perfectio in ente in se, ergo in omni differentia entis ; ergo in illa differentia entis quae est causa, necessitas est perfectior contingentia ; perfectissima igitur causa necessario causat.
Respondetur, quod necessitas est perfectior conditio ubi est possibilis ; est autem incompossibilis rationi causae ut causa, quia sic loquimur, et non de eo quod est, causa.
Contra hoc, in multis divisionibus entis, alterum dividens est perfectum, alterum imperfectum et extrema illa quae sunt perfecta in diversis divisionibus, aut necessario concomitantur aut compatiuntur se. Exemplum, si dividatur ens per finitum et infinitum, per necessarium et possibile, per potentiam et actum: actus, necessitas, infinitas, aut necessario se concomitantur aut compatiuntur se: ergo cum in divisione entis per causam et causatum, causa sit perfectius extremum, concomitabitur cum eo quodcumque perfectius dividens ens, aut poterit stare cum eo, et per consequens necessitas.
Praeterea, si primum causans naturaliter causaret, causaret necessario, et tunc daret necessitatem suo causato, sed nulla perfectio tollitur a causato, propter modum causandi ipsius causantis seque perfectum: causare autem voluntarie, non est modus causandi minus respectus quam causare naturaliter, ergo propter hoc quod est causare voluntarie, non tollitur necessario aliqua perfectio effectui ergo causa causans voluntarie potest dare necessitatem effectui.
Confirmatur ratio, quia si causaret naturaliter, posset producere plures differentias entis, scilicet possibile et necessarium; si ergo causans voluntarie non posset causare nisi tantum ens contingens, videretur esse causa imperfecta, quia tunc causalitas ejus non se extenderet ad tot effectus ad quot se extenderet, si naturaliter causaret.
Item, aliqua causa necessario causat: ergo prima causa necessario causat suum causatum. Antecedens videtur manifestum propter multas causas naturales, quae necessario causant suos effectus. Consequentiam probo, quia in essentialiter ordinatis, posterius non potest habere necessitatem nisi prius habeat esse necessarium ; connexiones autem causatorum ad suas causas, sunt essentialiter ordinatae, ergo nulla talis connexio est necessaria, nisi illa, quae est primi causati ad suam causam, sit necessaria.