In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b ) Ad quaestionem ergo respondeo, quod, etc. Dicit breviter, quod mutatio ubi, secundum qualitatem, quam non consequitur quantitas nova, fiant actione agentis naturalis, et supponitur quantitas eadem pro subjecto, quae est subjectum reliquorum accidentium. Haec patet ex dictis in praecedenti quaestione. Idem dicit de figuratione nova, quae non resultat ex mutatione quantitatis semper, ut in liquidis et mixtibilibus, sed est relatio diversa partium secundum novum situm. Quando autem figura provenit ex divisione prioris aut additione novae quantitatis, idem erit dicendum ac de iis motibus, quae sunt ad quantitatem, quia a quocumque mutatur quantitas praeexistens ab eodem inducitur figura nova.
Superest difficultas de nova quantitate per rarefactionem, aut alio modo inducta; et sic de omni motu ad quantitatem sive productiva, sive corruptiva. Respondetur ex mente Doctoris hic non constare, si in rarefactione acquiratur nova quantitas, Nunc secundum unam opinionem, et secundum alteram discurrit obiter ad propositum quaestionis, ut notavit in Scholio sequenti Scholiastes.
Omittendo ergo hanc controversiam, quae magis spectat ad Philosophos, dato quod sit nova quantitas, resolvit illam non produci actione agentis naturalis, nisi teneatur ille modus rarefaciendi, quo dicitur fieri per generationem et per mixtionem aliquorum corporum subtiliorum inter partes corporis. Quod si haec generatio sit ex partibus ipsius corporis, quod dicitur rarefieri, nequit fieri virtute agentis naturalis, ut postea patebit, quia nequit agere ad corruptionem partium quantitatis, si tamen fieret ex partibus aeris adjacentis per commixtionem ejus ex motu vehementi et diversa latione partium rarefactibilis, tunc salvari posset actio agentis naturalis ad ipsum. Hunc tamen modum rarefactionis censet esse difficilem, quia mirum videtur, si ipsa substantialiter nequeat rarefieri in seipsa per majorem extensionem ; deinde quomodo aliqua corpora subtiliora possent sibi generari, quam sint species vini ; tertio, quia sequeretur non esse sub toto raro sanguinem Christi.
Si autem in rarefactione nihil aliucTfiat, quam extensio nova quantitatis praeexistentis, illa fieri potest actione agentis naturalis, quia habet pro subjecto ipsam quantitatem.