In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Dividit justitiam in communi, ut opponitur virtuti ad se, in varias species. Amicitiam vocat justitiam perfectissimam, quia per eam communicat quis semetipsum, per reliquas species justitiae communicat sua. De partibus subjectivis justitiae tractat D.Thom. 2. 2. quaest. 61. et de partibus potentialibus ejus, seu de virtutibus justitiae annexis, a quaest. 80. usque ad 91.
Justitia vero (q) subdividenda est, propter ea quae sequuntur. Ubi sciendum est quod in ordine ad alterum potest aliquis primo recte se habere, communicando se illi quantum potest se communicare, vel communicando illi aliquid aliud ; virtus inclinans ad primum est amicitia, qua quis dat seipsum proximo, quantum potest se dare,
et inquantum potest proximus habere eum; et haec est perfectissima virtus moralis, quia tota justitia est perfectior his quae sunt ad seipsum, et haec est perfectissima justitia.
Si autem communicet sibi alterum, aut sunt bona extrinseca, aut intrinseca pertinentia ad victum humanum. De bonis extrinsecis, quae indigent homines commutare, dicitur justitia commutativa, et haec frequenter dicitur justitia pro tanto, quia ei commutatur aliquid aequivalens. Si autem communicet sibi aliud necessarium adjunctum, aut est regimen, et hoc convenit praesidenti, et haec species justitiae est innominata ; posset tamen dici praesidentia vel dominatio justa ; aut communicat ei subjectionem justam, et haec denominatur a subjici, et potest vocari obedientia.