Quoniam dominus. Hic ponitur causa laudis, et bona quae proveniunt ex magnitudine dei. Et primo ponitur magnitudo dei. Secundo magnitudinis signum. Magnitudo dei commendatur dupliciter.
Primo per altitudinem potestatis. Secundo per majestatem dominationis. Dicit ergo. Laudandus est deus propter altitudinem suae naturae, quia dominus excelsus: Ps. 112: excelsus super omnes gentes dominus etc.. Et quia excelsa sunt a nobis remota, posset aliquis credere quod non esset timendus, nec haberet providentiam de nobis; sicut aliqui stulti dixerunt, in quorum persona dicitur job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Et ideo dicebat: quantum in te est evacuasti timorem. Sed non est ita. Iste est excelsus, quia est terribilis, quia omnia prospicit, omnia punit. Item timendus est propter ejus dominium, quia, rex magnus super omnem terram: Ps. 23: domini est terra etc.. Magnus est universalitate dominii, quia regnum omnium saeculorum, Ps. 144.
Item duratione, quia in aeternum. Item auctoritate, quia rex omnium regum. Signum magnitudinis hujus regis sumitur ex his quae in nobis fecit, et haec sunt beneficia dei. Primo in subjectione aliorum. Secundo in collatione bonorum. Dicit ergo, subjecit populos nobis. Haec sunt verba ecclesiae, cui etiam temporaliter sui inimici subjiciuntur. Augustinus in Glossa: quanti enim modo currunt ad ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium ecclesiae, subvenire sibi temporaliter volunt, etiamsi nobiscum in aeternum regnare adhuc nolunt. Item, ut sint verba apostolorum, subjecit populos nobis, scilicet Judaeorum, et gentes, idest nationum, sub pedibus nostris: isa. 52: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Item ibidem 45: ut subjiciam ante faciem ejus gentes.
Vel aliter, subjecit populos nobis. Quidam convertuntur ad fidem; et isti subjiciuntur propria voluntate.
Alii non convertuntur, sed gentiliter vivunt; et isti subjiciuntur sub pedibus, quia finaliter erunt oppressi sub nostra judiciaria potestate.