CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit rationes Henrici contra conclusionem Philosophorum, et adductis solutionibus quibusdam Commentatoris, confirmat et explicat easdem rationes.
Contra istam conclusionem in qua communiter concordant Philosophi, quod prima causa necessario et naturaliter causat primum causatum, arguitur sic: Primum agens nullo modo perficitur aliquo alio a se: agens naturale aliquo modo perficitur sua productione vel producto alio a se, ergo, etc. Minor ostenditur : Quia agens naturale agit propter finem, ex 2. Physicorum ; sed nihil videtur agere propter finem, quo nullo modo perficiatur.
Sed ad istud primo (a) respondetur secundum intentionem Avicennae 6. Metaph. cap. ult. quod agens perfectum agit ex liberalitate, hoc est, non expectans perfectionem a producto, sicut exposita est intentio liberalitatis dist. 2. quaest, de productionibus. Negandum igitur videtur quod assumitur, scilicet quod agens naturale perficitur eo quod producit, quia hoc non est nisi in agentibus naturalibus imperfeitis. Et cum adducitur quod agens naturale agit propter finem, non oportet secundum Philosophos, agens primum naturale agere propter aliud quam propter se, sed propter seipsum ut propter finem, nec oportet ipsum perfici illo fine, sed esse naturaliter illum finem.
Alia etiam responsio habetur ab Avicenna quod sicut aqua ex seipsa est frigida, consequitur autem eam quod infrigidet aliud a se. Ita primum agens, si ponatur naturale agens secundum eos, ex seipso erit perfectum; sed perfectionem ejus consequetur producere perfectionem in alio, itatamen quod illa productio perfectionis in alio non sit finis ejus, sicut nec finis aquae est infrigidare,
Ratio responsionis reducitur contra istas responsiones, quod si aqua non posset stare in frigiditate sua absque hoc quod aliquid frigefaceret, non esset summe perfecta in frigiditate, quia aliquo modo dependeret ab alio in frigiditate sua; ita igitur hic de prima causa in entitate sua respectu entitatis primi causati.
Sed ista reductio non multum cogit, quia si aquaposset producere frigiditatem per se stantem, differet Avicenna quod quantumcumque non posset esse in se frigida absque hoc quod frigefaceret, non esset propter hoc dependentia in frigiditate sua: sed perfectio completiva frigiditatis, ex qua necessario produceret, vel frigus in alio, vel frigus per se stans, et ita poneret de primo ente respectu productionis in aliis.
Ultimo videtur, quod ista ratio posset sic declarari: Omne agens naturale, aut actione sua perficitur in se, aut in suo simili, aut in toto, aut per suam productionem natura ejus accipit esse in alio; hoc enim apparet inductive in omnibus. Intellectus enim agens naturaliter perficitur sua actione; ignis naturaliter agens perficitur in simili, et natura sua habet esse in alio in quo posset illa natura esse etiam igne generante corrupto, et ita videtur necessitas generationis in corruptibilibus, secundum illud 2. de Anima : Generatio est perpetua ut salvetur esse divinum. Sol generat vermem, licet non perficiatur in se, nec natura sua accipiat esse in alio, tamen perficitur in suo toto, inquantum est pars universi, cujus universi aliqua pars producitur, et perfectio totius videtur esse aliquo modo perfectio partis. Deus Pater naturaliter producendo Filium, licet non perficiatur in se, nec in toto cujus sit pars, quia nullius est pars, tamen sua natura accipit esse in alio supposito, vel aliud suppositum accipit esse naturae ; patet igitur inductive ista major divisim, licet difficile sit assignare propter quid istius majoris. Sed si Deus naturaliter produceret creaturam, nullum istorum contingeret, nec enim perficeretur in se ex tali productione, nec in si mili, nec in toto, nec natura sua acciperet esse in producto ; ergo nec creatura naturaliter producitur.
Secunda ratio apponitur (b) contra Philosophos, quia potentia respiciens aliquod objectum per se et essentialiter, non necessario respicit illa quae non habent ordinem essentialem, sed accidentalem ad illud primum. Voluntas divina respicit primo bonitatem divinam ad quam creaturae habent ordinem contingentem non necessarium, quia non sunt necessariae ad consequendum istam bonitatem, nec augent eam ; ergo voluntas divina istas creaturas non necessario respicit.
Sed ista ratio licet sit in se aliqualiter apparens, tamen videtur contradicere aliquibus dictis arguentis, quia ponit quod voluntas divina, ut respicit res in esse quidditativo, necessario vult quidquid vult: et tamen res in esse quidditativo non magis habent necessarium ordinem ad bonitatem divinam quam res in esse existentiae.
Videtur etiam ratio habere aliam instantiam, quia sicut voluntas divina habet essentiam suam pro primo objecto, ita et intellectus divinus: ergo et intellectus divinus accidentaliter respiceret quidquid aliud ab essentia divina respiceret pro objecto, et ita videretur sequi quod Deus non necessario sciret aliud intelligibile a se, sicut non necessario vult aliud volibile a se.
Primam instantiam, quia non est contra veritatem, sed contra opinantem, concedo.
Secundam excludendo confirmo rationem, quia voluntas quae determinatur ad finem, non determinatur ad aliquid eorum quae sunt ad finem, nisi quatenus per Syllogismum practicum concluditur ex fine necessitas illius entis ad finem, scilicet vel necessitas ejus in esse vel haberi ad hoc quod finis sit, vel habeatur, vel acquiratur, vel necessitas ejus in diligi ad hoc, ut finis diligatur vel habeatur. Hoc videmus in omnibus voluntatibus, quae sunt ipsius finis, quia non oportet propter finem eas determinatas esse respectu alicujus entis ad finem, si tale ens non concludatur per Syllogismum practicum esse necessarium aliquo istorum modorum ad finem: ergo cum intellectus divinus non cognoscat aliud a se esse necessarium ad finem ultimum quomodocumque, voluntas illa ex hoc quod est necessario finis, non oportet quod sit necessario alterius a fine.
Quod instatur de intellectu, non est simile, quia intellectum esse necessario respectu alicujus objecti, non ponit illud esse aliquid in entitate reali aliud a primo objecto: quia esse cognitum ab intellectu divino non ponit illud esse in se, sed in intellectu praesentialiter, non sic esse volitum, imo ponit tunc vel consequenter illud habere aliud esse a voluntate, et hoc loquendo de volitione efficaci, quia quod sic volitum est a Deo aliquando est in effectu. Non est igitur intellectus divinus ita se habens ad intelligibilia alia a se, sicut voluntas ad alia volibilia, quia ille intellectus potest esse necessario omnium intelligibilium, quatenus sunt sibi praesentia, nec per hoc ponitur aliquid aliud a Deo formaliter necessarium in esse reali. Voluntas autem non posset esse necessario aliquorum aliorum volibilium, nisi illa alia essent aliquando necessaria in aliquo esse reali, alio ab esse divino.