CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Contra istam conclusionem, etc.
(a) Sed ad istud primo respondetur. Hic Doctor videtur improbare hanc rationem, et littera stat in hoc, quia ratio Henrici quam Doctor dicit non esse sufficientem, quia quod agens naturale, id est, agens de necessitate naturae per productionem suam aliquo modo producat aliud a se, ut perfici possit ex productione, est tantum verum in agentibus imperfectis naturalibus: et ideo hujusmodi agentia per productionem suam dicuntur perfici aliquo illorum modorum, qui ponuntur infra a Doctore. Hoc autem non concludit de primo agente, quia ipsum agit de necessitate naturae ex sua perfectione, sicut patet per exemplum Avicennae de aqua frigida, ideo Doctor hanc rationem magis ampliat et fortificat. Sequentia sunt clara usque ad secundam rationem.
(b) Secunda ratio apponitur. Ratio ista consistit in hoc quod potentia, quae respicit aliquod objectum primo et per se, id est, quae habet operationem primo et per se circa illud, de necessitate operatur circa illa quae ordinantur ad primum objectum, id est, quod nunquam posset (puta voluntas) velle aliquid, nisi de necessitate velit ordinata essentialiter ad habendum illud. Sicut aliquis non vult efficaciter sanitatem, nisi velit illa media, sine quibus sanitas acquiri non possit) secus est de illis, quae ordinantur tantum accidentaliter, quia non sunt simpliciter necessaria, ut si aliquis vult efficaciter sanitatem, non oportet ipsum velle de necessitate illa, sine quibus sanitas haberi potest.
Deinde addit Henricus quod voluntas divina vult essentiam de necessitate, et nulla creatura est ordinata essentialiter ad bonitatem essentiae, id est, quod non est ordinata essentialiter ad dilectionem voluntatis divinae habendam circa essentiam, quia tunc voluntas divina non posset diligere essentiam, nec velle ipsam efficaciter nisi etiam vellet et diligeret necessario creaturam, quod est falsum ; ergo voluntas divina non potest producere aliquid extra de necessitate.
Doctor facit duas instantias contra, quarum prima non est contra rationem illam, sed tantum contra hominem, quia repugnat aliquibus dictis Henrici. Henricus enim ponit quod voluntas divina ut respicit res in esse quidditativo, necessario vult quidquid vult, et hoc est verum loquendo de velle complacentiae, quia necessario complacet omni quidditati in esse quidditativo; et tamen ipsae quidditates non habent magis ordinem necessarium ad bonitatem divinam, quam ipsae in esse existentiae, patet, quia non est necessitas simpliciter ad hoc quod voluntas divina velit essentiam suam, quod velit illas quidditates, quod patet, quia prius vult illam absolute et efficacissime. Imo prius vult illam, quam creaturae habeant aliquod esse, sive simpliciter sive secundum quid, ut patet a Doctore in secundo dist. 1. q 1. Ista ergo instantia non est contra rationem in se, sed contra rationem factam ab Henrico, quia repugnat aliquibus dictis ejus, scilicet quia ponit in ratione, quod voluntas ideo non vult creaturas necessario, quia non sunt essentialiter ordinatae ad volitionem essentiae divinae; et ex alia parte vult, quod ipsae res in esse quidditativo non sint essentialiter ordinatae ad volitionem essentiae divinae, et tamen ipse vult quod voluntas divina de necessitate velit illas. Vel ergo contradicit sibimet, vel oportebit dicere ipsam voluntatem divinam velle ipsas res in esse existentiae, et hoc de necessitate.
Secundam instantiam facit Doctor ut magis fortificet illam, quae sic breviter fortificatur, quia aliqua voluntas non potest aquirere aliquem finem, (puta sanitatem, quae est finis acquisibilis) nisi velit ordinata essentialiter ad illum finem ; dico ordinata et conclusa per syllogismum practicum esse simpliciter necessaria ad talem finem acquirendum, sicut medicus vult sanitatem aegrotanti et imperio voluntatis intellectus discurrit per omnia media, quibus potest acquiri sanitas ; et tandem invento necessario medio, talis cognitio quae est cognitio conclusionis syllogismi practici, dictat voluntati ut si vult sanitatem efficaciter, quod necesse est ipsam velle tale medium. Hoc idem dico de fine non acquirendo in se, sed de fine ut diligendo, id est, quod voluntas nunquam potest efficaciter amare aliquem finem, nisi velit ordinata essentialiter ad amorem illius finis, et hoc si sit conclusum per syllogismum practicum talia esse media, ut dixi supra. Sed intellectus divinus non cognoscit aliquid aliud a Deo esse necessario volendum ad hoc, ut voluntas divina velit vel diligat Deum, imo intellectus divinus respectu eorum, quae fiunt ad extra nullo modo dirigit voluntatem, imo voluntas prius vult, quam intellectus ostendat esse volendum, et voluntas prius determinat aliquid velle ad extra, et postea intellectus intelligit illud, ut supra patuit in prolog. quaest, ult. et infra patebit dist. 38. et melius dist. 30. Et sic patet ista littera.