IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Beatitudines octo, de quibus Matth. 5. non distingui a virtutibus, sed esse easdem ; nominari vero beatitudines, quia ad beatitudinem disponunt, probat discurrendo per singulas. Inter eas sunt duae species temperantiae, humilitas, intellecta per paupertatem spiritus, secundum Augustinum, et munditia cordis, id est, carentia omnis inordinatae delectationis et affectionis ; fortitudo exprimitur: Beati qui persecutionem, etc. Item exprimuntur tres species justitiae, amicitia, praesidentia, misericordia. Item duae Theologicae, spes et charitas. Duae autem virtutes intellectuales,prudentia et fides, non exprimuntur in se, nec in suis speciebus, sed supponuntur, quia sine illis istae appetitivae esse nequeunt. De his optime tractat D. Bonav. Breviloq. part. 5. cap. 4. 5. et 6. et hic art. iv quaest. 1. docet tamen esse habitus distinctos a virtutibus. D. Thom. 1. 2. quaest. 69. art. 1. docet esse actus virtutum. Sed cum entia non sint multiplicanda sine necessitate, sententia Doct, caeteris videtur praeferenda. Hanc tenent DD. citandi Schol. seq. fere omnes.
His intellectis dico (r), quod beatitudines, quas ponit Salvator Matth. 5 . sunt idem habitus, cum habitibus virtutum ; tamen aliquando nominantur species specialiores virtutum, quam sumantur in numero illo septenario virtutum prius assignato.
Duas quidem species temperantiae enumerat Salvator inter beatitudines, scilicet humilitatem, quae moderatur circa primum delectabile, scilicet honorem, et hanc exprimit ibi : Beati pauperes spiritu, ubi secundum Augustinum recte intelliguntur pauperes spiritu recti, ac timentes Deum, non habentes inflantem spiritum. Aliam speciem moderantem voluptates in communi, exprimit illud : Beati mundo corde, etc. Munditia enim cordis est immunitas voluntatis ab omni inordinata affectione vel delectatione, tam ratione sui quam ratione appetituum sensitivorum, quibus conjungitur. Fortitudinem exprimit in sua specie perfectissima ibi : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
Justitia exprimit tres species : unam quidem, quae est in communicando seipsum per amicitiam, et hanc exprimit cum dicit : Beati
miles. Quamvis enim amicitia plus sit quam benevolentia, secundum Philosophum 8. Ethic. quoniam amicitia est non latens in contra passis, et benevolentia plus sit quam mititas, quia mites sunt, qui non offendunt, nec resistunt in malo, tamen hoc minimum, quod est quasi infimum in amicitia, exprimit illam, qua quis communicat se proximo. Aliam speciem, quae dividitur in dominationem justam et obedientiam, exprimit per illud : Beati pacifici. Pax quippe servatur in hoc quod praesidens recte regit, et subditus recte obedit. Tertiam speciem justitiae, quae est quantum ad exteriora communicanda, exprimit ibi : Beati misericordes ; nullo enim alio modo potest aliquis esse perfecte dispositus circa exteriora communicanda proximo quam per misericordiam. Misericors enim communicat, non ut rehabeat, nec ut prius rebeneficiatus ab eo, cui communicat ; liberalis quidem, etsi communicet amico, potest tamen esse aliqua liberalitas inferior quam misericordia ; et ita liberalitas est imperfectior species justitiae quam misericordia. Hanc autem justitiam, quae est circa temporalia communicanda, expressit Salvator Luc. 8. Cum facis convivium. Sic igitur habemus tres virtutes morales expressas in se vel in suis speciebus. Duas autem Theologicas exprimit, charitatem ibi: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam ; esurire quidem non est sine misericordia, sed habitus quo elicitur, est charitas ; propriissime enim charitas viae est habitus, quo esurimus justitiam, et diligimus Deum in se, quod est vera justitia. Spem exprimit per illud : Beati qui lugent ; luctus enim est habitus desiderandi illud. Sic itaque in octo beatitudinibus duae exprimuntur virtutes appetitivae Theologicae et tres morales, fortitudo in se, et temperantia in duabus speciebus, et justitia in tribus speciebus ; duae autem virtutes intellectuales, una acquisita ut prudentia, et alia infusa ut fides, quae non exprimuntur in se, nec in suis speciebus, satis dantur intelligi per appetitivas, quia non est voluntas optime disposita sine virtute correspondente in intellectu.