Quoniam rex. Consequenter ostendit, quod est rex magnus: et ostendit hoc ordine converso.
Quia primo inducit eos ad psallendum regi. Secundo assignat causam. Tertio manifestat eam. Dico ergo, psallite deo sed iterum, psallite regi, quia est magnus. Et dicit bis, psallite psallite, quia eodem honore honoramus humanitatem et divinitatem in christo: quia idem suppositum est: joan. 5: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.
Et quod sit psallendum ostendit, quia est, rex omnis terrae deus. Et ideo vos habitatores terrae psallatis ei. Et dicit, omnis terrae, non Judaeae tantum, vel Graeciae, sed totius orbis: sed, psallite sapienter, idest discrete. Et psallite non solum ore, sed corde renovati interius: quia, non est speciosa laus in ore peccatoris, sicut dicitur Eccl. 15. Item non cum mente turbata: jac. 5: oret aequo animo. Item continue: isa. 23: bene cane, frequenta canticum. Consequenter manifestat, quomodo sit rex omnis terrae. Et primo praedicit regnum christi super omnes gentes. Secundo super omnes principes gentium; quasi dicat: dico quod est rex omnis terrae: quia licet nunc regnet in Judaea tantum, regnabit tamen super omnes gentes, quia omnes gentes convertentur ad deum: Ps. 116: laudate dominum omnes gentes. Et hujus ratio est: quia christus deus est, et jam ascendens ad dexteram patris, sedet super sedem sanctam, idest a dextris dei: et sic nihil restat nisi ut omnes subjiciantur ei: Dan. 7: datum est ei regnum. Nec solum gentes subjiciuntur ei, sed etiam eorum principes; unde dicit, principes populorum, scilicet omnium congregati sunt per fidem et amorem, cum deo Abraham. Et dicit, Abraham, quia ipse fuit principium credendi et patrem et filium: Matth. 3.
Potens est suscitare de lapidibus istis filios Abrahae: Ps. 71: reges Arabum etc.. Et ratio quare congregati sunt, quia dii fortes terrae vehementer elevati sunt. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo de Judaeis: quia ipsi fuerunt dii, quia instructi de deo: joan. 10: illos dixit deos ad quos sermo dei factus est. Item fuerunt fortes, quia constantes in fide unius dei, sed, terrae, quia oculi eorum et affectus eorum erant semper ad terrena. Isti, sunt elevati, per superbiam, vehementer, intantum quod noluerunt christi doctrinam. Et ideo apostoli iverunt ad gentes.
Alio modo, quia dii fortes, idest apostoli. Et dicuntur dii propter judiciariam potestatem. Et judices in veteri testamento dii vocabantur: Exod. 22: diis non detrahes. Applica ad deos, idest ad judices. Et dicuntur fortes, propter constantiam in passione: Rom. 8: quis nos separabit a charitate christi? terrae, idest adhuc in terrenis existentes: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et elevati sunt vehementer, per praedicationem: Marc. Ult.: illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item per miraculorum operationem. Item per gloriae adeptionem.
Hieronymus habet, quoniam dii scuta terrae, quia apostoli fuerunt protectores omnium populorum.