CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rationibus Henrici quas confirmavit, addit novas rationes contra illam falsam conclusionem Philosophorum, scilicet quod Deus causet necessario. Prima est, Deus est ens summe necessarium ex se, ex d. 2. q. 1. ergo secluso quocumque alio potest esse, alias minus impossibile inferret magis impossibile, etc. Secunda, alias nihil esset contingens in rebus, quod est contra Philosophos, de quo supra d. 2. q. 1. num. 21. Tertia, alias nullum esset malum vituperabile, quia Deus necessario illud causaret. Quarta, quia sequeretur quod causa secunda nihil causaret, quia praeveniretur a prima quae operaretur secundum ultimum potentiae. Item, quod omnia flerent unum perfectissimum et quod moveretur caelum in non tempore, et consequenter non esset generatio, nec corruptio in inferioribus.
Istis rationibus (a), cujusdam Doctoris aliqualiter sic fortiflcatis, addo alias rationes et arguo primo sic: Ens absolutum quod est ex se necessarium perfecte, quantum potest cogitari aliquid esse necessarium non potest non esse, quocumque alio a se non existente: Deus est summe necessarium secundum illum intellectum praeacceptum; ergo quocumque alio a se non existente, non propter hoc sequitur ipsum non esse. Sed si necessariam haberet habitudinem ad primum causatum, illo causato non existente non esset ; ergo non habet ad illud necessariam habitudinem. Majorem probo, quia ex minus impossibili non sequitur impossibilius, sicut nec ex minus falso sequitur falsius. Et hoc probo, quia si falsius habeat duplicem rationem falsitatis, et minus falsum tantum unicam, circumscribamus a falsiori illam rationem falsitatis, qua excedit minus unicam falsum, stante alia, et a minus falso illam quam habet; tunc falsius erit falsum, et minus falsum non erit falsum, quia circumscripta est ratio falsitatis minus falsi ; ergo hoc posito, falsius erit falsum, et minus falsum erit verum, et tunc ex vero sequitur falsum. Ex hoc etiam patet tunc quod ex minus impossibili non sequitur impossibilius, sed tale necessarium quale descriptum est, est magis necessarium quam quodcumque aliud necessarium ab eo,etiam secundum omnem opinionem Philosophorum: ergo ex non esse cujuslibet alterius quod est minus impossibile, non sequitur non esse istius, quod est impossibilius. Probo aliud assumptum, scilicet quod si necessariam haberet habitudinem, etc. quia habens necessariam habitudinem ad aliquid. non est illa habitudine non existente, non existente autem extremo, non existit illa habitudo ; non existente igitur extremo habitudinis, non existit fundamentum.
Contra istam rationem instatur, quia principium destruitur destructa conclusione, ex primo Priorum, et tamen principium ex se videtur esse formaliter necessarium ; conclusio autem non est necessaria nisi ex principio, ergo etc.
Haec instantia nulla est (b), quia stat probatio majoris, quod ex mi nus impossibili non sequitur impossibilius; sed nec est simile ad propositum, quia conclusio non est nisi quaedam veritas partialis principii quod habet quasi totalem veritatem, sicut singulare est quaedam veritas partialis respectu universalis. In entibus autem, ens causatum non est quaedam entitas quasi partialis causae, sed est omnino alia entitas dependens ab entitate causae; et si ergo aliqua conclusione destructa, destruatur principium, non tamen ita erit de entitate in causa et causato.
Ad hoc autem ut istud de principio et conclusione intelligatur melius, possunt poni exempla. Prima conclusio Geometriae, quod illae lineae trianguli sic constituti sunt aequales, non videtur esse nisi quoddam particulare istius universalis: Omnes lineae ductae a centro usque ad circumferentiam sunt aequales; et ita in multis aliis con lusio non videtur esse nisi particulare, vel unius universalis, vel multorum, ex quibus simul infertur. Sicut si jungamus isti istam universalem: Quaecunque uni et eidem sunt aequalia, inter se sunt aequalia, et licet praedicatum primo conveniat subjecto ipsius universalis, id est, adaequate, non tamen convenit primo tali primitate subjecto minus universalis; nec propter istam primitatem in principio, et non prinrtatem in conclusione, est talis causalitas in principio respectu conclusionis, qualis est in entitatibus unius entis respectu alterius, ita quod illa causalitas principio ponat veritatem aliam formaliter a veritate conclusionis, sicut in entibus entitas causae est formaliter alia ab entitate causati. Primitas autem praedicationis est propter primitatem terminorum, et termini speciales, licet non sint adaequati illis praedicatis, tamen attributio praedicati illis terminis specialibus particulariter sumptis, includitur in attributione ejusdem praedicati terminis communibus universaliter sumptis ; includitur, inquam, sicut aliquid illius veritatis.
Secundo arguo sic (c): Aliquid fit contingenter in entibus ; ergo prima causa contingenter causat. Antecedens concedunt Philosophi. Consequentiam probo sic : Si prima causa necessario se habet ad causam proximam, sit illa B; B igitur necessario movetur a prima causa, B autem eodem modo quo movetur a prima causa, movet proximam sibi, igitur B necessario causat movendo C, et C movendo D, et sic in omnibus causis procedendo, nihil contingenter erit, si prima causa necessario causat. Ista ratio pertractata est dist. 2. quaest. 1. de infinitate Dei, proban do Deum esse formaliter infinitum, et ideo non oportet hic amplius immorari.
Praeterea, et redit in idem (d): aliquod malum fit in universo: ergo Deus non necessario causat. Antecedens concedunt Philosophi. Probo consequentiam, quia agens necessario producit effectum suum in susceptivo quantum potest produci in eo, effectus primi est bonitas et perfectio: ergo si necessario agit, producit bonitatem in quolibet quantum ipsum susceptivum potest recipere ; sed habens bonitatem tantam, quan tae ipsum est capax, nullam habet malitiam, ergo, etc. Et si istud argumentum posset evadi de malo in natura sicut tactum est dist 2. quaest, praeallegala, tamen de malo contingenter facto quod scilicet est vituperabile, non videtur possibilis evasio, quin si aliquod tale malum eveniat, quod scilicet sit vituperabile, ac ex hoc sequatur quod contingenter eveniat, causa prima non necessario causat, sicut ostendit ista deductio. Item, omnis causa (e) necessario agens agit secundum ultimum potentiae suae, quia sicut non est in potestate sua agere et non agere, ita nec intense et remisse agere; ergo si prima causa necessario causat, causat quidquid potest causare: potest autem causare ex se omne causabile, ut probabo: ergo causat omne causabile, ergo nulla causa se.cunda aliquid causat. Istam secundam consequentiam probo, quia causa prior, prius naturaliter respicit causatum quam causa poste rior, ex prima propositione de Cau sis ; ergo in illo priori, si totaliter causat totum illud, quod in secundo signo deberet causari a causa secunda, in secundo signo in quo deberet causa secunda causare, nulla est possibilis actio causae secundae, quia jam praeintelligitur totus effectus causatus a causa prima. Assumptum in argumento, quod possit causare omne causabile, probo, quia habet potentiam cujuscumque causae secundae, totam etiam quae est in causa secunda, quantum ad quodlibet perfectionis, quod est in quacumque causa secunda, sicut deductum est in quaestione prius allegata de infinitate in via prima, gumpta de efficientia. Non requiritur autem cum causa efficiente aliqua imperfectio,sed tantum perfectio quia causare effective est perfectionis simpliciter; ergo primum habens in se causalitatem omnem causae secundae, quantum ad quodlibet, quod est perfectionis, potest immediate causare ex se omne causabile, sicut et cum causa secunda. Et si consequens ultimum, quod scilicet causae secundae priventur actionibus suis non habeatur pro inconvenienti, duco ad majus inconveniens quod causabit, et omnia et unum solum, ita quod omnia erunt tantum unum: quia sicut causabit omnia causabilia, propter hoc quod causat omnia quae potest causare, ita etiam in quacumque causatione causabit quantum potest causare, et ita perfectissimum, et ita omnia illa erunt illud unum causatum, et tunc omnia erunt unum.
Per idem medium, ex necessitate causandi et ultimata causatione, sequitur quod movebit in non tempore, aut saltem mutabit caelum in non tempore, ita quod caelum non proprie movebitur.
Nec valet illa responsio tacta supra, quaestione praeallegala de infini tate, quia ista virtus infinita habet omnem perfectionem causae efficientis in se, quam ipsa habet cum causa secunda proxima, et ideo sequitur, quod immediate potest causare omnem illum effectum in caelo per se, quem potest causare cum Intelligentia: ergo et causat, si necessario agit quidquid potest, et ultra si causat illud immediate; ergo mutat, et in non tempore, quia potentia infinita agens secundum ultimum potentiae suae, non potest agere in tempore. Si autem aliquis motus caeli potest esse in non tempore ab isto movente, igitur est: et si hoc, ergo nulla est generatio et corruptio in inferioribus, quae sunt contra Philosophos; igitur illa ex quibus sequuntur ista, sunt falsa secundum Philosophos.
Posset dici aliter ad primum inconveniens, scilicet quod primum transferat caelum in instanti, quod hoc non sequitur, quia corpus non est susceptivum translationis instantaneae, ideo virtus quaecumque non potest in hoc, et praecipue patet hoc in circulatione, quia si in nunc circulatur quaelibet pars lati, erit in eodem instanti in eodem situ in quo fuit prius, alioquin si pars non redeat omnino ad situm eumdem, et postea quando complebitur circulatio perveniet, igitur circulatur in tempore; sequitur ergo quod si in nunc circuletur quod in illo nunc, quaelibet pars sit in eodem situ, et quantum ad totum et quantum ad partes; igitur circulare in nunc est non circulare, nec omnino mutare.
Haec secunda ratio bene probat quod non ponendo movens conjunctum ipsum primum, etiam si sit potentiae infinitae non poterit sphaeram circulare in nunc, sed nec in tempore propter probationem Aristotelis, quia tunc finita potentia transferret in aequali tempore. Ex quibus sequitur, quod infinita potentia non potest omnino immediate sphaeram circulare, et tamen videmus
eam circulari; haec igitur est necessitas Averrois ponendi movens conjunctum, id est, immediatum et finitum, sine quo primum nihil transfert sphaerice, quia non potest nisi mediate agere propter tui perfectionem et imperfectionem effectus, inter quae necessario requiritur causa proxima medians. Contra istud, quaero quid est primum movere mediate ? aut enim quia producit causam proximam moventem, cui dando esse dedit virtutem finitam moventem ; aut si secundum est a se primum dat ei virtutem et influentiam aliquam qua movet: aut tertio, quia primum et secundum, eumdem effectum causant ordine quodam absque hoc quod causa secunda aliquid recipiat a prima ;si tertium, sequitur quod finita potentia sine aliqua causa primi movebit in aequali tempore cum infinita, mediante tamen causa secunda; si secundum, sequituquod illud influxum sit aliud a natura secundae causae; igitur si negatur primum habere motum pro proximo effectu, est contra tertium, et in nulla Intelligentia est accidens contra secundum.
Et si dicatur primum esse de mente Aristotelis, et quod ipsum exponit Avicenna, nono Metaphysicae de ordine Intelligentiarum, et tunc infinitas motus reducatur in primum, quia etiam infinitas durationis secundae causae est a prima semper causante, sicut Filius semper gignitur, primum autem ex se est durationis infinitae. Sed successio reducatur in virtutem finitam moventis proximi, ita quod non ob aliud est ibi primum movens, nisi quia dans esse moventi. Sic bene salvatur primum efficiens et ultimus finis, quia amatus propter . se a secundo movente, sed non primum movens nisi remotum, et dans esse moventi proximo.