IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Species non esse augmentabiles, nec diminuibiles, esse tamen divisibiles, et subjectum divisionis esse ipsas partes manentes secundum eamdem entitatem positivam, sed non petit cum eadem continuitate manere eamdem quantitatem appositio alterius quanti ; addit partibus solum unionem.
De quarta (d) transmutatione, quae est in quantitate secundum se, facilius est. Hic enim non est aliqua possibilis secundum augmentum et diminutionem, quia non sunt species animatae; sed est hic possibilis secundum appositionem et ablationem: potest enim ista superficies dividi in partes, et potest hic aliquod apponi quantum.
De divisione dico, quod non est proprie mutatio aliqua ejusdem subjecti, sed tantum est reductio partium in actu, quae prius erant in potentia in toto, hoc est indistincte, reductio, inquam, ad actum distinctum, quia prius erant in toto continuatae, et ita quodammodo unum, et postea extra totum discontinuatae.
Si tamen quaeratur subjectum hic in mutatione tali quali, respondeo, ipsae partes manentes seeundum eamdem entitatem positivam, (licet non cum illa praecisione quam intelligimus, dicentes partem esse in actu ) possunt poni subjectum, quia secundum eamdem entitatem positivam erant in toto, et postea extra totum; sed in toto habuerunt continuationem, quae prohibuit illam actualitatem includentem praecisionem ; extra totum autem habent eam, ita quod partes transmutantur a forma ad privationem ; et ita non est hic generatio, sed quasi corruptio sine generatione, quia illa entitas, quae nunc est utriusque partis positiva, totaliter praefuit, licet non praefuerit sub illa praecisione, scilicet non cum alio, sicut nunc est; illa autem entitas totius, quae praefuit, non manet nunc. Patet ergo quomodo ista transmutatio non requirit quantitatem eamdem manentem, loquendo de identitate, quae est continuitas: sed tamen requirit identitatem, loquendo de quocumque positivo hic et ibi, licet aliter se habente.
De appositione dico, quod possibile est aliquod quantum isti apponi, et ei continuari, et hoc nullo subjecto manente eodem, nisi forte istis partibus contiguatis, ut praedictum est in divisione ; et sic quantitas erit eadem, non solum identitate continuitatis, sed etiam eadem identitate positiva, quae praecedit continuitatem, quae scilicet est in hac, et similiter in illa, sive continuentur, sive discontinuentur. Et haec difficultas communis est cuicumque unioni, sive divisioni. Si enim vel divisio, vel unio est transmutatio, et quaeris ejus subjectum, nihil commune manet, nisi entitates partium divisarum, vel unitarum , et illa entitas, quando est unio facta habet aliquid quo caret quando est divisio, scilicet habitudinem unitorum, vel continuationem eorum, loquendo de quantis: et ita illa transmutatio universaliter in divisione est privativa, in continuatione vero positiva.
Et si arguis, si aliquod quantum apponitur isti, et fiat isti speciei continuum, ergo est idem terminus amborum: aut ergo ille terminus est in subjecto, aut sine subjecto. Responsionem quaere.
Dicitur, quod corpus Christi non est sub aliquo indivisibili, nec sub aliquo, quod non est pars illius quanti, ideo ille terminus aut linea, cum non sit pars illius quanti, non se tenet ex parte ejus, quod est sine subjecto. Si dicas, non est major ratio, quod se teneat ex parte hujus quam illius; negatur, quia illa linea est in subjecto, cum non sit pars illius hostiae. Posset etiam dici, licet minus probabiliter, quod fractio seu divisio partium quantitatis non est nisi quidam motus localis, et est subjective in ipsis latis, et tunc oporteret dicere e converso, quod continuatio non est nisi quaedam latio, quia latio non facit continuitatem sed contiguitatem.
Ad (e) argumenta principalia. Ad primum dico, quod non est de essentia motus, quod sit talis vel talis entis, nec mutationis, quod sit alicujus aliter se habentis: sicut nec de essentia albedinis, quod sit alicujus habentis albedinem ;
sed sicut forma aliqua in esse quieto essentialiter est in se talis, licet nullius sit, ut informabilis, ita motus essentialiter est actualitas quaedam potentialis, ut ita dicam, et mutatio est quaedam aliter habitio, licet nullius denominati ab hoc, vel ab illa.
Ad secundum dico, quod sicut Philosophus concessit necessarium esse subjectum in mutatione ve) motu, quod subjectum praeexisteret termino formali, et esset pai s totalis termini, ita dixit compositum esse totalem terminum hujus productionis: sed apud nos antecedens non est omnino necessarium.
Ad tertium patet, quod aliqua transmutatio alia, quam secundum augmentum, vel diminutionem, potest esse circa quantitatem, ut divisio et continuatio, et hoc secundum se: rarefactio autem et condensatio secundum accidens, et per consequens, licet illae species non possint augeri, nec minui, proprie loquendo, tamen possunt a quantitate minori ad quantitatem majorem transmutari, et e converso.