CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Istis rationibus. Hic sunt aliqua supponenda. Primo, quod illud quod est necessarium a se et a nullo dependet, sic est necessarium, quod circumscripto quocumque alio a se a quo non dependet, nec in essendo, nec necesse esse, impossibile est ipsum non esse ; hoc patet supponendo quod necesse esse ut duo, erit impossibile non esse ut duo, quia sicut aliquid est evidens in veritate, ita oppositum erit evidens in falsitate, ut patet 1. Poster. Sic etiam quanto aliquid est necesse esse in essendo, tanto est impossibile in non essendo. Similiter necessarium, ut unum erit impossibile non esse ut unum, quia tanta est impossibilitas non essendi, quanta est necessitas essendi. Si ergo necesse esse ut duo posset non esse ex hoc, quod necesse esse ut unum potest non esse, tunc impossibile esse ut duo,sequeretur ex impossibili ut unum, et sic impossibile potest sequi ex possibili ; patet, quia si removeatur ab impossibili ut duo, una ratio impossibilitatis, adhuc remanet impossibile. Similiter si ab impossibili ut unum, removeatur una ratio impossibilitatis, amplius non erit impossibile, ergo possibile ; et tu dicis quod nunquam impossibile potest sequi ex minus impossibili ; ergo impossibile absolute non potest sequi ex possibili. Hoc idem dico de magis falso et minus falso.
Secundo suppono, quod primum effectivum est ex seipso necesse esse et a nullo alio a se, nec in esse, nec in necesse esse dependet, quia hoc esset contra rationem primi effectivi, ut supra patuit dist. 2. q. 1. Tertio suppono, quod si primum effectivum producit aliquid aliud a se in essentia, quod habeat necessariam habitudinem ad illud, quae necessaria habitudo non potest separari ab illo, cum de necessitate agat ; ergo illa habitudo necessaria necessario terminatur ad productum, et sic ipso producto non existente, talis habitudo non erit, et si talis habitudo non erit, ipsum primum effectivum non erit, quia illa habitudo inest necessario et inseparabiliter, et sic sequeretur primum posse non esse ex minus impossibili, quod est ens aliud a se. Primum enim est simpliciter magis necesse esse, quia a se habet esse necesse esse quam creatura aliqua, quae habet necesse esse ab alio. Et licet Filius in divinis sit necesse esse originative a Patre, tamen formaliter non est minus necesse esse quam Pater, quia habet formaliter eamdem rationem,quae est simpliciter ratio essendi necesse esse, scilicet Deitatem ; creatura vero habet aliam naturam quae et in esse, et necesse esse dependet essentialiter a prima natura, ut patuit d. 2. quaest. 3. p. 2. in resp. ad argum. princip.
(b) Haec instantia nulla est. Tota sententia hujus litterae consistit in duobus dictis. Primum est, quod quando aliquid dependet ab alio, quod impossibile est esse sine alio in quocumque genere, sequitur ipsum posse non esse, (etiam si illud sit magis tale) per non esse alterius. Exemplum, totum est magis ens, et per consequens magis necesse esse quam esse partium, et tamen ad non esse partium sequitur non esse totius. Similiter numerus quaternarius est magis ens dualitate, et tamen ad non esse dualitatis sequitur ipsum non esse, et hoc est, quia totum dependet a suis partibus. Sic est in proposito, quamvis veritas principii sit major veritate conclusionis, tamen ad non esse veritatis conclusionis sequitur non esse veritatis principii ; et hoc est, quia veritas conclusionis suo modo est pars veritatis principii, et sic non est alia simpliciter a veritate principii. Patet, nam veritas hujus principii: Omne animal rationale est risibile, includit de facto hanc veritatem, quod omnis homo sit risibilis, et quod Joannes sit risibilis, sic quod totalis veritas principii integratur ex veritatibus omnium conclusionum contentarum in illo. Hoc etiam patet de veritate propositionis universalis, quae integratur ex veritatibus omnium singularium, sicut ista veritas: Omnis homo est risibilis, integratur ex istis : hic homo est risibilis, et hic homo est risibilis, etc. ergo si haec esset falsa, puta hic homo est risibilis, sequeretur ipsam veritatem propositionis universalis esse falsam ; et hoc est quod dicit Doctor in exemplis mathematicalibus, quod veritas haec: Lineae talis trianguli sunt aequales, est pars veritatis hujus universalis : Omnes lineae, etc. quod enim lineae trianguli aequilateri sint aequales, probatur in Euclide per hoc quod dixi supra quod omnes lineae, etc. Sed exemplum positum prius, scilicet quod omnis homo est risibilis, est clarius.
Secundum dictum est, quod quando una entitas in se perfecta, quae habet esse a se, et est causa alterius entitatis, nec dependet ab illa, nec in esse, nec in conservari, sicut totum a partibus, et veritas principii a veritate conclusionis integrantis, etc. non sequitur ipsam posse non esse ad non esse alterius entitatis a qua non dependet, aliter magis impossibile sequeretur ex minus impossibili ; et magis necessarium sequeretur posse non esse ex non esse minus necessario a quo non dependet, nec in esse, nec in conservari, quod est impossibile, et sic patet quomodo instantia nihil contra rationem concludit.
(c) Secundo arguo sic. Haec ratio supra patuit d. 2. q. 1. et clarius patebit infra d. 30. respondendo ad Cajetanum. .
(d) Praeterea, et redit in idem. Duo sunt in ista littera. Primum est de malo naturae, quod est defectus in entitate naturali,ut supra patuit d. 2. q. 1. in resp. ad 1. argum. principale. Secundum est de malo culpae, quod est vituperabile, sicut peccatum. Si enim fieret de necessitate in causa secunda, non esset vituperabile ; ergo si fit contingenter, oportet primam causam contingenter concurrere. Et hic nota quod in malo culpae sunt duo, secundum communiter Theologos, scilicet ipsum substratum, quod est actus, et deformitas, quae est privatio rectitudinis, quae deberet inesse actui, ut patet a Doctore in 2. d. 34. 36. et 37. et in 4. d. 14. Exemplum, velle dare eleemosynam, potest esse rectum tale velle, ut velle dare cum omnibus circumstantiis requisitis, et tunc tale velle est primo rectum, quia primo conforme rationi rectae, ut supra patuit q. ult. prolog. et infra patebit dist. 17. et magis in 2. dist. 40. et dist. 42.
Si vero tale velle caret hujusmodi circumstantiis, talis carentia dicitur deformitas, et tale velle denominatur malum culpae a tali carentia sive privatione rectitudinis. Et nisi illud velle esset in potestate nostra, et per consequens in potestate nostra posse elicere illud cum debitis circumstantiis vel sine illis,nunquam esset vituperabile. Deus ergo concurrit contingenter ad ipsum velle, et etiam ad rectitudinem illius: sed voluntas nostra dicitur peccare ex hoc quod primo deficit a tali rectitudine, quia cum possit dare rectitudinem et non dat, ideo ipsum non dare est deficere a rectitudine, et talis defectus vocatur deformitas, et ad deformitatem non concurrit Deus, ut patebit in 2. d.37. Si ergo Deus ageret necessario, nullum malum culpae esset in universo, quia tunc necessario produceret omnem effectum secundum bonitatem suae capacitatis, cujus oppositum experimur; et si hoc posset forte evadi a Philosophis, dicendo quod tale malum est tantum a causa secunda, non autem a prima, tamen non potest evadi de malo culpae, quia si illud sit a voluntate nostra, ut necessario mota a Deo, tunc tale malum eveniret necessario, et sic nullo modo esset vituperabile; ergo. (e) Omnis causa, etc. Hic quatuor principaliter tanguntur. Primum, quod ex quo causa prima est perfectissima, et per Philosophos agit de necessitate naturae, et sic agit inquantum potest, et prius concurrit ad effectum cum secunda ; ergo in illo priori praevenit causalitatem omnis causae secundae, et sic homo fuit ab aeterno, et ultra cum producatur de necessitate naturae, omnis effectus erit necessarius, quia si agit de necessitate naturae, omnia producit immediate, et quia ab aeterno fuit perfectissima ; ergo ab aeterno produxit omnia producibilia.
Secundum, non valet dicere quod producit aliquem effectum mediante secunda causa, quia ut dictum est supra, d. 2. q. 1. cum eminenter contineat causalitatem omnis causae secundae, et ipsa in aliquo priori concurrat ad omnem effectum, et si de necessitate agat in illo priori, producit omne producibile, nulla secunda causa concurrente, alias si in illo priori non produceret, non esset perfectissima causa agens de necessitate naturae. Si dicatur quod si causa prima prius influit in effectum quam secunda, ergo et nunc ut contingenter agit, praevenit causalitatem causae secundae, quia in illo priori in quo influit dicatur A, et in posteriori quo causa secunda concurrit dicatur B. Quaero an voluntas divina in priori A aliquid producit vel nihil? Si primum, aut totum effectum, aut partem; non partem, quia dicitur prius influere in totum effectum. Si totum, ergo causa secunda in instanti B nihil producit, vel si produceret idem, tunc idem bis produceretur, quod est impossibile ; non nihil, quia tunc non influeret. Dico, quod haec propositio : prima causa magis influit, etc. debet intelligi de prioritate perfectionis, id est, perfectius influit, ut exponit Doctor in 2. dist. 37. Tertium dictum: Si causae secundae privarentur suis actionibus, quod accideret si prima causa ageret de necessitate naturae, tunc immediate ipsa causaret omnia, et haec omnia essent tantum uhum, quia ex quo causaret inquantum potest, et sic perfectissimum effectum quem posset ; ergo omnia causabilia essent illud perfectissimum causatum, quia simul non potest causare plura perfectissima, ergo si in eodem instanti potest causare omnia causabilia, et in eodem potest causare perfectissimum ; ergo omnia illa tantum erunt unum, cujus contrarium experimur. Quartum, quia si de necessitate causat, ergo caelum movebit in non tempore ; patet, quia potentia finita in tanto gradu movet, et in tanto tempore, et major in minori tempore, ergo infinita in non tempore ; ergo caelum movebitur in instanti, et sic periret omnis generatio et corruptio, quae fiunt per motum in tempore. Si ergo primum moveret de necessitate naturae, tunc motus caeli fieret in instanti, cujus oppositum ostensum est d. 2. q. 1. De istis tamen rationibus an contra Philosophos concludant, vide d. 39. resp. ad Cajetanum, et in dist. 42. resp. ad Occham.