IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De quarta transmutatione, etc. Species consecratae nequeunt augeri vel minui, proprie loquendo, quia augmentum et motus contrarius est viventium tantum ; possunt autem augeri per appositionem, minui per subtractionem seu divisionem ; utrumque autem potest fieri virtute agentis naturalis. Quantum ad divisionem, subjectum est ipsa quantitas, seu partes inquantum sunt divisibiles per destructionem termini communis, et huic divisibilitati succedat ipsa divisio tanquam actus.
De appositione idem dicit, ut si immisceatur vinum non consecratum speciebus, fiet quantitas major per continuationem. Objicit, terminus communis illius quantitatis, in quo coit cum quantitate specierum, vel erit sine subjecto, vel in subjecto ; si primum, ergo actione agentis naturalis potest ibi produci aliquid separatum a subjecto, quod est inconveniens ex dictis ; si sit in subjecto, nequit esse terminus quantitatis prioris et separatae .
Ad hanc non respondet ; nec mihi placet responsio subjecta per additionem ad litteram, cujuscumque sit, quia unio partium continui, cum sit terminus communis, debet communicari totus utrique parti ; sive ergo Christus sit sub indivisibilibus, sive non, non facit ad propositum, quia non solum quantitas specierum est separata a substantia, sed etiam indivisibilia earum. Quamvis ergo Christus non esset sub illo indivisibili continuativo, non sequitur quin sit separatum, ut communicat quantitati specierum. Altera etiam pars illius responsionis non est vera, quia motus ad continuationem partium quantitatis non est motus lationis, quamvis ille possit esse concomitans, quia continuum est cujus partes sunt copulatae termino communi, contigua vero quorum ultima sunt simul.
Respondetur ergo terminum illum communem non esse ab agente extrinseco per se; non quod desit subjectum proportionatum, sed quia appositio per se non videtur motus productivus, cum contingere possit in quantis, quae non coeunt secundum continuationem in termino communi ; resultat ergo ex natura quantitatis in materia fluida et miscibili, modo ibi fiat continuatio, ut communiter supponitur fieri.
Et ulterius dico terminum communem 5 non esse extra subjectum proximum, quia immediate subjectatur in ipsis partibus tanquam subjecto, sicut communiter omnis unio est in partibus unitis quibus tribuit primo suum effectum formalem , vel in altera parte juxta naturam et conditionem unionis.
Et hoc est, quod dicit Doctor in littera, quod partes transmutantur a forma, id est, unione, ad privationem quando separantur. Cum ergo motus contrarius respicit idem subjectum, ita etiam partes transmutantur in continuatione a privatione ad formam, quae est unio, sive, ipsa, ut dixi, sit ex natura partium, in materia liquida coeuntium, sive sit per actionem agentis extrinseci applicantis.
Illa ergo unio habebit utramque partem pro subjecto, quia secundum se totam communicatur utrique parti, cum sit terminus indivisibilis et communis ; neque major ratio inveniatur cur sit in una parte quam in altera, cum sint ejusdem speciei, et non per modum potentiae et actus, aut eorum quae sibi invicem intrinsece communicantur, sicut est materia et forma.
Dices, ergo terminus communis, verbi gratia, punctum habebit duo subjecta prima, et sic accidens erit in duobus subjectis. Respondetur, concedendo consequentiam quoad primam partem, quoad secundam vero distinguitur ; habebit duo subjecta inadaequata concedo, adaequata nego. Subjectum ergo adaequatum termini communis sunt partes simul sumptae, quia in ratione formae,inquantum dat actum seu effectum suum formalem, est illimitatus respective ad partem unam et alteram, cui secundum se totum communicatur ex natura sua, non secus ac anima rationalis pluribus partibus corporis, quia, ut dixi,
effectus ejus est unire hoc peculiari modo, per modum termini communis, qui secundum se totum communicatur singulis partibus, subjectum vero partium remote respicit.
Quod facile est intelligi in puncto copulativo partium lineae, quod nequit communicari secundum diversas partes sui, cum nullas habeat, et sit indivisibile, ac proinde secundum totum communicatur, vel nullo modo.
Quantum vero ad ipsam lineam et superficiem, dicunt duas rationes, unam, qua sunt partes quantitatis, quaelibet secundum propriam extensionem, et sic respiciunt primo substantiam ut subjectum. Altera ratio est, qua linea nullam dimensionem secundum latitudinem habet, quae est dimensio superficiei, et sic est indivisibilis, et copulat partes superficiei, et secundum se totam indivisibiliter eas efficit,cum privationem habeat extensionis secundum illam dimensionem quam copulat, et se tota contingit, non secundum partes.
Superficies vero sic etiam se habet ad dimensionem corporis, secundum quam et ipsa est indivisibilis, nempe secundum profunditatem, et ideo secundum se totam efficit et copulat partes corporis ; remote vero hoc modo respiciunt substantiam, non secus ac punctum respicit Et si quaeras rationem hujus, quaere etiam rationem, quare illae sint termini copulantes sub hac ratione, qua sunt indivisibiles, cujus alia dari nequit, quam sua ratio quae talis est.
Ex quibus patet ad objectionem. Respondeo terminum communem continuantem partes quantitatis separatae ad partes alterius conjunctae habere ipsas partes pro subjecto proximo et adaequato, ideo non est extra subjectum quod sufficit ad actionem agentis naturalis ; quoad subjectum vero remotum, quod est substantia, ita ipsi inesse, vel non inesse, sicut haec vel illa pars, quam copulat, inest, vel est separata, quia illud remote tantum respicit, et non proxime ; ut ergo communicatur quantitati separatae, non est in subjecto remoto, non aliter quam mediante subjecto proximo, et mere per accidens, et non per se.
(e) Ad argumenta principalia, etc. In responsione ad primum loquitur de motu et mutatione in sensu Theologico, quatenus possunt esse a Deo, non ex subjecto praesupposito in hoc mysterio ; et sic dicit non esse de ratione eorum, ut habeant aliquod subjectum denominatum per modum subjecti, non autem loquitur in sensu Philosophi, ut patet in responsione ad secundum, ubi dicit quod Philosophus necessario exigeret subjectum, et utrobique intenditur subjectum ultimatum. Ad tertium patet ex dictis. Qui voluerit minutim videre dissertationem circa ea quae in hac quaestione tractat Doctor, videat Aretinum et Tartaretum, et reliquos nostrae scholae.