In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Dona septem, de quibus Isaias ii. non distingui a virtutibus, est contra Divum Thomam et suos 1. 2. quaest. 68. artic. 1. et 3. Sed cum Doctore tenent Gabriel hic quaest, unica. artic. 2. Major quaest. 1. Ovando proposit. 3. Alm. quaest, unica, et 3. Moral. cap. 2. Altisiod. 4 tractat. 8. quaest. 1. Occham 4. quaest. 3. vasquez 1. 2. dist. 89. cap. 2. Salas 1. 2. tractat, 12. dist, unica, sectione 1. Explicat qualiter virtutes in donis illis reperiuntur ; sunt enim ibi quatuor cardinales, prudentia in consilio, fortitudo suo nomine, temperantia in timore, id est, in humilitate, justitia in pietate, charitas et spes ibi sunt in sapientia ; est enim haec habitus, quo sapit objectum summe sapidum in se et mihi. Ita Magister dist. seq. fides in intellectu et scientia, ille imperfectior, haec perfectior.
De donis dico (s), quod ibi enumerantur quatuor virtutes cardinales : Prudentia per donum consilii I prudentia enim est habitus consiliativus, quia est habitus recte syllogizandi practice, et tale syllogizare est consiliari ; unde habitus, quo quis est consiliativus, est prudentia. Fortitudo exprimitur suo nomine inter dona. Timor autem est species temperantiae ; idem enim est omnino timor, quod humilitas, licet alio nomine nominetur, sicut patere potest per Augustinum super illud Matth. 5 . Beati pauperes spiritu ; frequenter enim numerantur non nominibus propriis, et ideo Scriptura frequenter commendat timorem. Unde illud : Initium sapientiae timor Domini, nihil aliud est nisi humilitas, quae est principium virtutum, et cum inter dona ponitur pietas, haec est quae apud Salvatorem vocatur misericordia, et ista est species justitiae.
Exprimuntur ergo inter dona quatuor virtutes cardinales ; duae quidem, ut prudentia per consilium, fortitudo proprio nomine suo ; duae autem aliae non sub ratione illarum specierum intermediarum, quae enumerantur in illo alio septenario, sed in quibusdam speciebus earum, puta temperantia in timore, et justitia in pietate. Duae infusae exprimuntur ibi : Charitas quidem per spiritum sapientiae ; universaliter enim quando in Scriptura commendatur sapientia, ut, Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et hujusmo-- di, ibi sapientia est charitas ; est enim habitus, quo sapit habenti illud objectum, quod est in se sapiendum, quo scilicet placet mihi bonum ejus in se, et illud volo mihi. Per alia duo dona, intellectum et scientiam, exprimitur fides infusa, ita quod illa duo non circumloquuntur duos habitus, sed unum tantum secundum perfectum et imperfectum;et unus potest dari sine alio, sed non e converso. Potest enim intellectus dici fides imperfecta, quae est notitia articulorum primorum, et scientia fides perfecta, quae est explicita notitia de articulis, sicut in scibilibus naturalibus intellectus dicitur esse principii, et scientia conclusionis. Spes autem explicite non enumeratur hic, sed datur intelligi per charitatem, quae est sapientia ; sapientia enim est, qua sapit mihi Deus in se, et qua sapit mihi, nam qui sapit, et saporem in se approbat et sibi appetit.