Fundatur. Hic commendat civitatem tripliciter.
Primo ex amplitudine, vel jucunditate. Secundo ex dispositione. Tertio ex sapientia civium.
Dicit ergo, fundatur exultatione universae terrae; quasi dicat, fundata est in monte, idest christo.
Sed numquid haec fundatio pertinet ad unam terram tantum? non, sed redundat in gaudium universae terrae, quia omnes percipiunt gaudium hujus fundationis: Ps. 65: jubilate deo omnis terra, Psalmum dicite etc.. Isa. 51: venient in sion laudantes: Thren. 1: haeccine est urbs perfecti decoris? alia littera habet, fundatur; quasi dicat, magnus dominus. Et dico dominus, qui est fundator hujus civitatis. Et hoc, in exultatione.
Mons sion latera Aquilonis, idest deposita in latere montis sion ad Aquilonem. Sion signat Judaeos, Aquilo vero signat gentiles idolatras. Haec ergo civitas est composita ex Judaeis et gentilibus.
Hieronymus aliter habet, et competit mysterio sponsae, germinet gaudio universae terrae montis sion, in lateribus Aquilonis civitatulae regis magni.
Et exponitur secundum mysterium. Haec civitas laudatur ex civilitate quam colit, et ex humanitate christi quam assumpsit. Dico, quod est magna; et hoc est ex ipso specioso germine, idest christo. Et hoc est gaudium universae terrae.
In Hebraeo habetur, decorus nimis exultationis, scilicet christus, et hoc est in monte sion. Deus in domibus ejus cognoscetur. Hic commendat civitatem a sapientia civium: vera namque sapientia consistit in dei cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et ideo commendat eam ex hoc quod deus in ea cognoscitur, et dicit, deus in domibus ejus cognoscetur. Est autem triplex cognitio dei: quia hoc potest referri ad statum civitatis jerusalem, et ad ecclesiam, et ad futuram gloriam. Una ergo cognitio de deo est figuralis et obscura; et haec cognitio fuit in veteri testamento: et talis cognitio fuit in civitate illa, scilicet jerusalem, et in populo Judaico. Ps. 75: notus in Judaea deus etc.. Et secundum hoc dicitur, deus in domibus ejus cognoscetur. Hieronymus habet, deus agnitus est etc., scilicet non in uno loco, sed in omnibus domibus et civitatibus. Et dicit, in domibus; nam apud Athenas cognoscebatur deus.
Act. 17: in ipso vivimus, movemur et sumus.
Ad Roman. 1: invisibilia dei etc.. Sed non cognoscebatur in domibus, sed in scholis apud aliquos: sed in gente illa omnes cognoscebant deum.
Alia est cognitio realis, sed obscura et imperfecta; et haec est cognitio qua deus cognoscitur per fidem. 1 Cor. 13: videmus nunc per speculum etc., et sic deus in domibus cognoscitur cognitione reali, sed fidei; 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes. Et dicit, in domibus; quia tota universalis ecclesia continet sub se multas ecclesias et multa collegia, quarum quaelibet domus dicitur habere cognitionem dei. Jer. 31: me omnes cognoscent a minimo usque ad maximum. Alia est realis, quae est cognitio perfecta et aperta. 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut et cognitus sum in domibus caelestis jerusalem. Et dicuntur plures domus diversi ordines sanctorum, scilicet apostolorum, martyrum, confessorum et virginum etc.. Joan. 14: in domo patris mei mansiones multae sunt.
Et secundum hoc dicitur in Psalterio Romano: deus in gradibus ejus cognoscetur; quia non omnes aequaliter cognoscent, sed erunt diversi gradus cognitionis secundum quosdam. 1 Cor. 15: stella differt a stella in claritate. Sed hoc erit, cum suscipiet eam, ad adjuvandum; quia ipse est susceptor et auxiliator noster. Alia autem littera Hieronymi habet, in auxiliando.