Quoniam. Hic probat dignitatem civitatis per testimonium. Et primo inducit testes; secundo eorum probitatem; tertio ipsorum confessionem. Ad hoc quod testimonium sit credibile, tria sunt necessaria: scilicet dignitas testium, ut sint testes auctoritatis; quia si sint leves, eorum testimonium non debet approbari. Item numerositas, et concordia; et haec tria sunt in istis testibus. Quia sunt magnae dignitatis; quia. Reges terrae, unus fuit Constantinus, alius fuit Justinianus et carolus magnus qui ecclesiam firmaverunt privilegiis. Item multi fuerunt, quia congregati sunt de diversis nationibus et temporibus. Possunt etiam per reges intelligi sapientes et justi, qui testimonium perhibuerunt ecclesiae conversi ad fidem. Ps. 46: principes populorum. Item sunt concordes, convenerunt in unum, scilicet testimonium et sententiam.
Ps. 101: in conveniendo populos in unum et reges etc.. Potest iterum aliter exponi; tamen prima expositio est litteralis, quia in Hieronymo habetur, testati sunt. In Graeco habetur, suscipient eam, scilicet ad defendendum. Et hoc necessarium est, quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum, scilicet contra ecclesiam. Et isti qui aliquando testimonium perhibent aliquando contra ecclesiam fuerunt, et aliquando persecuti sunt eam, postea eam firmaverunt.
Ipsi videntes. Hic describit eorum probitatem, ubi septem fuerunt. Primum visio, idest cognitio fidei; unde dicit, ipsi videntes, idest cognoscentes per fidem miracula quae christus et apostoli faciebant. Isa. 62: videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum.
Secundum est admiratio in his quae videntur, quia sunt supra sensum et rationem humanam. Isa. 60: videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Ps. 138: mirabilia opera tua.
Tertium est conturbatio pro peccatis. Propter secundum, admirati sunt. Propter tertium, conturbati sunt. Ps. 59: commovisti terram, et conturbasti eam. Quartum est commotio. Aliquando quis conturbatur de peccato, et labitur in desperationem, vel persistit in malo; sed isti commoti sunt ad poenitentiam. Isa. 24: commotione commovebitur terra. Quintum est, quia haec commotio debet esse cum timore dei, ut non attribuat sibi quod per se moveatur ab bonum, sed deo; et dicit, tremor apprehendit eos. Ps. 2: servite domino in timore. Hic dolor et tremor est fructuosus; unde dicit, ibi dolores ut parturientis, qui convertuntur in gaudium propter spem prolis et fructus. Isa. 26: a timore tuo, domine, concepimus et peperimus spiritum salutis. Et hoc est sextum. Septimum est. In spiritu vehementi conteres naves tharsis, idest mare universaliter, et sic conteres naves maris. Vel dicendum, quod ibi est una provincia quae cilicia vocatur, et tharsis est metropolis ejus, ubi natus est Paulus, et ex illa civitate tota regio nominatur tharsis, et ibi sunt multae naves; vel sicut in mari mediterraneo primi navigantes fecerunt carthaginem, et isti simul pugnantes cum tyriis praevaluerunt. Et ideo tharsis vocatur totum mare mundi. Per naves quae ad negotiandum vadunt, signatur cupiditas, et hoc est abundantia rerum mundi. Et sicut naves fluctuant in mari, ita divites fluctuant in rebus mundi. Sed quando convertitur homo ad poenitentiam, tunc naves, idest cupiditates hujus mundi, conterentur.
Sed in spiritu vehementi, scilicet in spiritu sancto.
Abdiae 1: juxta est dies domini super omnes gentes.
Isa. 23: ululate naves maris. Sed secundum cassiodorum, per hoc designatur totum tempus incarnationis christi. Deus cognoscetur in domibus ejus cum suscipiet eam, idest humanam naturam in unitate personae. Isa. 52: propter hoc sciet populus meus nomen meum. Et quare? quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum. Reges, scilicet principes Judaeorum et Scribae populi congregati sunt ab Herode sciscitante ab eis ubi christus nasceretur. Et convenerunt in unum, scilicet quod natus erat in bethleem. Et videntes sic, sicut prophetae dixerunt, admirati sunt, commoti sunt, quia Herodes turbatus est, et omnis hierosolyma cum eo. Matth. 2: et commoti sunt, aliqui ad fidem. Et tantus fuit pavor ut corpus tremeret, tremor apprehendit eos; et ibi fuerunt dolores, ut parturientis, propter necem infantium occisorum ab Herode: et in spiritu vehementi, quia in furore mittens occidit omnes pueros a bimatu et infra, idest a duobus annis, et infra. Et in furore fecit comburi omnes naves tharsis, idest in tharso ciliciae, quas credebat magos per aliam viam revertentes portasse in patriam suam. Propterea dicit, in spiritu vehementi.