Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
21. Sol ergo ille, jam securi dicimus, sol ille justitiae, non sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia dicit, Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non invenient. Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia loquitur, et dicit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28, 29) . Si ergo oderunt, quare quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt sermonibus, oderunt moribus. Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5) . Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur malis. At vero de isto sole quid dictum est? Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45) . Ergo de illo sole justitiae nescio quid significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in creatura etiam secundum speciem rerum visibilium: Sol agnovit occasum suum. Quid est, Sol agnovit occasum suum? Christus agnovit passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic sol occidit, ut non oriatur? Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9) ? nonne ipse dixit, Dormivi turbatus? et de illo dictum est, Exaltare super coelos, Deus (Psal. LVI, 5, 6) ? Ergo, Sol agnovit occasum suum: quid est, agnovit? Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit, hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam: Non novi vos (Matth. VII, 23) . Quomodo ergo ibi, Non novi vos, non est quasi, Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic, agnovit occasum suum, placuit illi occasus suus. Si enim ei displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol, etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum suum, non occideret; quia ipse ait, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse eam pono a me» (Joan. X, 18) . Ergo, agnovit occasum suum.