CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumentum positum in initio quaestionis pro opinione Philosophorum, declarans quomodo voluntas est immutabilis, licet ab ea fiat novus effectus, quia supponit quod nihil absolutum accipere potest, quia volitio Dei, est ipsemet Deus, ex d. 2. q. 1. num. 21. nec respectivum reale, ex d. 30. infra, et eadem volitione vult omnia, infra dist. 39. et omnia vult ab aeterno, infra d. . 45. sed non pro aeterno, sed pro tempore ; explicat item quomodo indeterminatum in ratione causae activae se determinet ad agendum ad disparata si est naturale, et insuper ad contradictoria si est liberum, unde haec est immediata: voluntas vult.
Ad argumenta (a) pro opinione Philosophorum posita : ad illud quod arguunt de mutatione primi, si non necessario se habet ad proximum sibi, respondeo, quod voluntate antiqua potest fieri novus effectus sine mutatione voluntatis, sicut ego volitione mea eadem continuata, qua volo aliquid jam fieri, faciam illud tunc pro quando volo illud facere: ita Deus in aeternitate voluit aliquid aliud a se esse pro aliquo tempore, et tunc illud creavit pro quando voluit illud esse.
Et si objicias secundum Averroem octavo Physicorum, quod saltem expectabit tempus, si non statim ponat effectum inesse quando vult illum esse, et praeter hoc secundum eumdem alibi, indeterminatum contingentia ad utrumlibet talem indeterminationem ponit, quod sic indeterminatum, non potest ex se exire in actum, ut videtur: ergo si in Deo erit talis contingentia ad causandum, non videtur posse ex se determinari ad causandum.
Ad primum respondeo, existens in tempore et volens, aut vult efficacissima volitione, non respiciendo tempus pro quo vult illud esse, aut vult illud esse pro aliquo tempore certo; si primo modo, statim poneret volitum in esse, si voluntas sua sit perfecte potens ; si secundo modo, posito quod voluntas ejus esset simpliciter potens, non statim poneret rem in esse, sed pro tunc quando vult illud esse. Expectaret igitur tempus, quia est ens in tempore, sed applicando ad Deum, auferendae sunt imperfectiones. Si enim voluntas ejus potens est, tamen voluntas ejus non habet esse in tempore, ut expectet tempus pro quo producat volitum, quod utique non vult necessario tunc esse quando vult; sed vult esse pro tempore determinato, quod tamen non expectat, quia operatio voluntatis ejus non est in tempore.
Et cum dicis secundo de indeterminatione causae contingenter causantis, dictum est alias de duplici indeterminatione, scilicet potentiae passivae et potentiae activae illimitatae. Deus non est indeterminatus prima indeterminatione ad causandum, sed secunda: et hoc non tantum ad plura disparata, ad quorum quodlibet esset naturaliter determinatus, sicut Sol se habet ad multos effectus suos in quos potest, sed indeterminatus ad contradictoria, ad quorum utrumlibet poterat ex libertate sua determinari et voluntas nostra est indeterminata hoc molo indeterminatione virtutis activae ad utrumlibet contradictoriorum, et ex se potest determinari ad hoc vel ad illud.
Et si quaeras, quare igitur voluntas divina magis determinatur ad unum contradictoriorum quam ad alterum.
Respondeo, indisciplinati est quaerere omnium causas et demonstrationem, secundum Philosophum, quarto Metaphysicae, principii enim demonstrationis non est demonstratio ; immediatum autem principium est voluntatem velle hoc, ita quod non est aliqua causa media inter ista, sicut immediatum est, calorem esse calefactivam, licet hoc sit naturalitas, ibi autem libertas ; et ideo hujus, quare voluntas voluit hoc, nulla est causa, nisi quia voluntas est voluntas, sicut hujus, quare calor est calefactivus, nulla est causa, nisi quia calor est calor, quia nulla est prior causa.
Et si dicas, quomodo hic potest esse immediatio cum sit contingentia ad utrumlibet ? Dictum est alias in quaestione de subjecto Theologiae quod in contingentibus est aliquid primum, quod est immediatum, et tamen contingens, quia non statur ad necessarium. Non enim ex necessario sequitur contingens, et ideo hic opportet stare ad istam : voluntas Dei vult hoc, quae est contingens et tamen immediata, quia nulla alia causa prior est ratione voluntatis, quare ipsa sit hujus et non alterius.
Per hoc apparet ad illud quod Avicenna adducit, quod actio sua est in eo per essentiam, et non est in eo accidentalis, verum est, quia suum velle est sua essentia ; tamen contingenter transit supra hoc objectum, vel illud, sicut infra de futuris contingentibus dicetur. Per idem apparet ad argumentum (b) principale, quia cum necessitate Dei stat, quod illud ad quod immediate se habet sit mutabile, quia immediate ab immutabili est mutabile sine mutatione immutabilis, quia contingens habitudo est immutabilis, ad proximum sibi, ideo extremum illius habitudinis est contingens et mutabile, licet fundamentum sit immutabile.