IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris, qualitates in Eucha ristia corrumpi per contrarias, manente manente quantitate, tenendo hanc distingui a substantia, de quo supra quaest. 2. tenendo tamen non distingui, eadem difficultas est, sicut quaest, praeced, quomodo Eucharistia corrumpitur corruptione quantatatis ; et dicendum est, quod non corrumperetur a causa naturali, ut ibi dictum est num. 14.
Dico (b) ergo ad quaestionem, quod accidentia Eucharistiae possunt corrumpi: et hoc quidem de qualitatibus,quarum transmutatio non requirit aliam quantitatem, satis est manifestum secundum communem opinionem, quia illae possunt poni habere subjectum commune manens, scilicet quantitatem: sed secundum aliam opinionem, quae ponit quantitatem substantiae non differre a substantia, nec quantitatem albedinis ab albedine, et per consequens nullam esse hic quantitatem magis separatam a subjecto, quam substanstiam, cujus est quantitas, non est aeque facile salvare corruptionem qualitatis; tunc enim oportet ponere, quodcum pari ratione quaelibet qualitas sit sine subjecto, sicut et una, quaecumque transmutaretur, transmutaretur sine subjecto, et tunc redit istud ad difficultatem tactam in quaest, praeced, quomodo Eucharistia corrumpitur per corruptionem quantitatis, et quomodo quantitas illa possit esse nova.
Tamen ad conclusionem in communi potest sic argui: Virtus agentis non diminuitur per hoc,quod accidens est sine subjecto ; sed si accidens esset in subjecto, posset corrumpi ab agente naturali: ergo et modo. Haec ratio non concludit, quia non sufficit sola virtus aequalis agentis naturalis, sed oportet quod habeat passum sibi proportionatum ad hoc quod agat sicut prius.
Respondeo, quamdiu manet quantitas,satis facile est secundum communem opinionem salvare passum respectu agentis naturalis: et hoc bene possibile est respectu qualitatum contrariarum, quia non omnis alteratio inter contraria requirit quantitatem mutari: et tamen in tali alteratione ad qualitatem, cum qua non posset stare species panis, desinit esse Eucharistia, quia Deus instituit non conservare Eucharistiam, hoc est, accidentia sine subjecto, in quibus sit corpus Christi, nisi quamdiu manent ibi qualitates natae perficere substantias jam conversas: ergo simpliciter salvatur Eucharistiam posse desinere esse actione agentis naturalis: nec ibi est aliquod miraculum novum, quia eadem voluntate antiqua, qua Deus voluit Eucharistiam esse in Ecclesia, voluit etiam illam non manere, nisi quamdiu qualitates aptae natae perficere substantias jam conversas, manent.
De corruptione autem Eucharistiae per corruptionem quantitatis, a quo agente possit fieri, tactum est in quaestione praecedenti. An autem in desitione Eucharistiae per conversionem, vel transmutationem in quantitatem novam oporteat substantiam redire, dicetur in quaest, seq.
Ad rationes. Ad primam dico, quod auctor ille loquitur de illis sex principiis, de quibus determinat; illa autem sunt formae respectivae extrinsecus advenientes. Unde hic auctor non arguit de formis absolutis. Ad secundum potest dici, quod
Boetius loquitur de forma, quae est pura forma, id est, purus actus, sicut applicat ibi de Deo. Et verum est quod forma, quae non est nata perficere aliquod potentiale, non est nata recipere accidens; et ita est de essentia divina, nisi forte fiat instantia de essentia Angelica etintellectione; sed de hoc in quaestione de simplicitate Angeli, an habeat materiam. Ad Philosophum 7. Metaph. planum est, quod non concederet aliquid posse corrumpi, nisi haberet potentiam distinctam ab actu, sicut partem a parte: sed hoc poneret, quia ponit ordinem causarum simpliciter necessarium; vel quia poneret simpliciter nihil posse corrumpi, nisi cujus pars manet post corruptionem, sicut ponit nihil proprie posse generari, nisi cujus pars fuit ante generationem: sed nec in ordine causarum, nec in ista partis separatione a toto, concordamus cum ipso.
Ad rationem dico, quod qualitas non corrumpitur in nihil, sed in qualitatem aliam contrariam, vel alterius gradus in eadem specie, nec sequitur, quod agens naturale faciat accidens sine subjecto, quia qualitas nova habet idem subjectum, quod et prior qualitas habuit, vel saltem quantum est de se habere posset. Si autem loquaris de corruptione quantitatis, cui non potest assignari aliquod aliud prius subjectum, illa non corrumpitur actione naturalis agentis sine subjecto, vel praeexistente, de quo dictum est in quaest, praeced, vel de novo creato, de quo dicetur in quaest, seq.