Sicut audivimus. Hic ponitur confessio, et testimonium testium. Et primo confitentur veritatem ejus quod audierunt. Sicut audivimus, per praedicationem apostolorum: ita et vidimus, idest percepimus verum esse. Hoc dixerunt quando conversi sunt ad christum. Vel ut sit conversio Judaeorum.
Nos audivimus per prophetas, et ecce jam vidimus. Sed contingit aliquando quod aliquis audit aliquid magnum, et non credit sic esse donec experiatur: et hoc Jacob dixit Gen. 28: vere locus iste sanctus est etc.. 3 Reg. 10: regina Saba quae venit experiri sicut audierat, non tamen credebat tantam sapientiam Salomonis; quae plura incredibilia vidit in eo quam audisset. Et sic sunt isti qui vident plura quam audiant antequam ad fidem veniant. Et ubi videmus? in civitate domini virtutum, scilicet caelestium. Ubi ostendit quod potest te illuc perducere. Et ne credatur quod sit altus ne tu possis ire ad eum, dicit, in civitate dei nostri; quasi dicat, sic est deus virtutum, quod tamen est deus noster. Et iste fundavit eam, scilicet civitatem istam non ad tempus, sed in aeternum. Eccl. 26: fundamenta aeterna super petram solidam.