Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad argumenta. Hic nota, quod si voluntas divina posset mutari, posset transire a contradictorio in contradictorium, scilicet a privatione realis entitatis, et hoc absolute vel relative ad illam, vel a tali entitate ad privationem ejusdem. Si ergo voluntas divina potest mutari, hoc erit, vel recipiendo absolutum novum, vel relationem novam ad creaturam. Non primo modo, quia sua volitio est sua essentia, et tantum una est, ut supra patuit dist. 2. q. 1. Vel erit secundo modo, et hoc non, quia nullam novam relationem potest recipere, loquendo de relatione reali, ut infra patebit dist. 30. Nec potest amittere aliquid reale, quia quidquid in Deo est, est simpliciter necesse esse, et eadem volitione vult quidquid vult, ut patet infra dist. 39. et ab aeterno vult quidquid vult, ut infra patet dist. 45. sed non pro aeterno, sed pro tempore determinato, et sic non mutatur.
Si dicatur, non creavit Petrum, et nunc creat; ergo mutatur, quia non potest transiri a contradictorio in contradictorium sine mutatione, ut patet infra dist, 39.
Dico quod non mutatur, quia nunc creans non habet novum velle, sed simpliciter idem quod ab aeterno ; sed vel non dicit aliquam relationem, vel si dicit tantum erit relatio rationis. De hoc infra dist. 30. Dico etiam, quod non quilibet transitus a contradictorio in contradictorium facit mutationem, ut diffuse infra exposui dist. 39. vide ibi. De ista tamen immutabilitate tam voluntatis divinae quam intellectus ipsius, clare expositum est infra dist. 39. Sequentia clara sunt ex dictis hic, et dicendis infra dist. 39.
(b) Per idem apparet ad argumentum principale. Vult dicere in ista littera, quod mutabile in se, id est, contingens potest esse immediate ab immutabili, id est, ab ente quod in se est necesse esse et simpliciter immutabile, quia habitudo entis immutabilis ad proximum sibi, id est, ad effectum immediate productum est contingens ; et si illa habitudo sive productio est contingens et extremum illius habitudinis, id est causatum vel productum per talem productionem, est contingens et mutabile in se, licet fundamentum sit immutabile, id est, quod licet fundamentum talis habitudinis, quod est primum ens, sit immutabile in se, terminus tamen illius habitudinis potest esse mutabilis et contingens, cum talis habitudo sit contingens. Et hoc est quod dicit in littera.