IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De sapientia et scientia, quo differant Post praemissa diligenter considerandum est in quo differat sapientia a scientia. De hoc Augustinus ita ait: " Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes : Sapientia est rerum divinarum humanarumque cognitio. Ego quoque utramque rerum cognitionem, id est, divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse, non nego. Verum juxta distinctionem Apostoli, qua dixit : Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio dividenda est, ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero cognitio proprie scientiae nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo, sed illud tantum, quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur ; qua, scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fides plurimum. Aliud est enim scire tantummodo, quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam ; aliud .est scire, quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur, quae proprio vocabulo appellatur scientia. " De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus, differentiam inter eas assignans super Psalmum ait : " Distat sapientia a scientia, testante sancto Job, qui quodammodo singula definiens ait : Sapientia est pietas, scientia vero est abstinere a malis. Pietatem vero hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece dicitur theosebia, quae est in cognitione et dilectione ejus quod semper est et incommutabiliter manet, quod Deus est. Abstinere vero a malis est in medio pravae nationis prudenter versari. " Idem quoque, inter haec duo aperte distinguens, ait in lib. 12. de Trinit. " Distat ab aeternorum contemplatione actio, qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur ; quamvis et illa, quae sapientia est, possit nuncupari scientia, ut Apostolus loquitur, ubi dicit: Nunc scio ex parte: quam scientiam profecto contemplationem Dei vult intelligi. In hoc ergo differentia est, quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet. " Ecce aperte demonstratum est, in quo differant spiritus sapientiae et spiritus scientiae, scilicet ut sapienlia divitiis, scientia humanis attributa sit rebus. Et ut docet Augustinus utrumque agnoscimus in Christo, scilicet et rem divinam et rem humanam, et ideo de ipso habemus sapientiam et scientiam. " Cum enim legitur: Verbum caro factum est; in Verbo intelligitur verus Dei Filius, in carne agnoscitur verus hominis Filius. " Item cum dicitur: vidimus plenum gratiae et veritatis: gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam, quia in Christo sapientia et scientia fuit plenarie, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus, qui Deus est et homo.
In quo differat sapientia ab intellectu ?
Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus. In hoc differunt illa duo, quia sapientia proprie est de aeternis, quae Veritati aeternae contemplandae intendit ; intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa, quae fecit omnes naturas, id est, divina, consideratur, et quae post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut Angeli et omnes animae bonae affectiones conspiciuntur. In hoc ergo differentia est, quia sapientia Creator tantum conspicitur, intellectu vero et Creator et creatura quaedam. Item, intellectu intelligibilia capimus tantum, sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam in cognitis delectamur.
Sic ergo distingui potest inter illa? tria, scilicet scientiam et intellectum, et sapientiam. Scientia valet ad rectam administrationem rerum temporalium et ad bonam inter malos conversationem ; intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem ; sapientia vero ad solius aeternae Veritatis contemplationem et delectationem.
Quod intellectus et scientia, de quibus hic agitur, non sunt illa quae naturaliter habet homo.
Et notandum quod intellectus et scientia, quae dicuntur dona Spiritus sancti, alia sunt ab intellectu et scientia, quae naturaliter sunt in anima hominis. Hae enim virtutes sunt, quae per gratiam infunduntur animis fidelium, ut per eas recte vivant ; illa vero naturaliter habet homo ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quae dicuntur Spiritus sancti dona, illa naturalia reformantur atque adjuvantur, ut verbi gratia, intellectus naturalis, peccato obtenebratus, per virtutem quamdam et gratiam, quae dicitur spiritus intelligentiae, reformatur atque adjuvatur ad intelligendum; ita et per illam virtutem, quae dicitur spiritus sapientiae, juvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem aeternae Veritatis.
Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quae Deus est.
Illud etiam sciendum est, quod sapientia, de qua nunc disserimus, non est illa Dei sapientia, ut ait Augustinus, quae Deus est, sed hominis sapientia, verumtamen quae secundum Deum est ac verus et praecipuus cultus ejus est. Si ergo colat mens hominis Deum, cujus ab eo capax facta est et cujus esse particeps potest, sapiens ipsa fit, et non sua luce, sed summae illius lucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est ; verum non ita Dei est, ut ea sapiens sit Deus ; non enim participatione sui patiens est, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur justitia Dei, non solum illa qua ipse justus est, sed etiam illa quam dat homini, cum justificabat impium.
(Finis textus Magistri.)