CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta quae fecit num. 12. pro falsa illa conclusione Philosophorum, scilicet quod alia a Deo essent necessaria, quia necessario ab eo causata, et exponit plurea difficultates scitu dignissimas, ex medulla Philosophiae depromptas.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad primum de illis dividentibus ens, dico quod necessarium est conditio perfectior in omni entitate quam possibile, cui conditio necessitatis est compossibilis. Non est autem perfectio in illa entitate, cui non est compossibilis, quia contradictio non ponit aliquam perfectionem: et hoc non est ex ratione sui, sed ex ratione illius entis cui repugnat, et ita dico, quod necessitas repugnat omni respectui ad posterius, quia ex quo omne posterius est non necessarium, primum non potest habere necessariam habitudinem ad aliquod eorum.
Et cum dicis, quod omnia dividentia perfectiora concomitantur se, dico quod hoc est verum de dividentibus, quae dicunt perfectionem simpliciter, et ad se, ut actus et infinitas, et hujusmodi: non autem de illis, quae dicunt respectum ad aliquid posterius, quia habere necessariam habitudinem ad aliquid tale, non est perfectionis, quia non stat cum perfecta necessitate illius, quod dicitur habere talem habitudinem. Hoc confirmatur, quia talis habitudo non est formaliter infinita, cum tamen infinitas sit nobilius extremum in divisione entis,
Ad aliud cum dicitur, si naturaliter causaret necessario causaret, et tunc daret necessitatem producto, etc. Dico quod tunc sequitur, quod necessario causaret, sicut ex antecedente includente incompossibilia sequitur consequens includens incompossibilia. In antecedente enim repugnat ei, quod est causare, modus ille, qui est naturaliter, quia causare dicit productionem diversi in esse, et ita contingenter naturaliter dicit modum causandi necessarium, et ita respectu necessarii; et ideo sequitur consequens includens simul duo opposita ratione causationis et modi causandi, hoc modo, prima propositio est vera. Et cum addis, nulla perfectio tollitur a causato, propter modum perfectiorem causandi ipsius causae, concedo; nec modus causandi voluntarie tollit aliquam perfectiorem a causabjli, sed tollit a causabili necessitatem, quae est in se perfectio, sed incompossibilis causabili, et dat perfectionem causato compossibilem sibi, sicut voluntarie in causatione dicit modum compossibilem causationi.
Per hoc apparet ad confirmationem de pluribus differentiis entis producibilibus. Dico quod ens causabile non potest habere differentias istas necessarium et possibile esse, sed omne ens causabile est tantum possibile, et ideo non est imperfectionis in causa non posse causare istas differentias, quia ad impossibile nulla est potentia. Similiter, si per impossibile naturaliter causaret, et ideo necessario non produceret possibiles differentias entis, quia tantum produceret necessaria, non contingentia.
Ad ultimum dico, quod nulla est connexio causati et causae secundae simpliciter necessaria, nec aliqua causa secunda causat necessario simpliciter, sed tantum secundum quid. Prima pars apparet, quia quaelibet dependet ab habitudine primae causae ad causatum.
Similiter nulla causa secunda causat, nisi prima causa causante causatum ejus, et hoc prius naturaliter quam ipsa causa proxima causat: prima autem non causat, nisi contingenter, ergo secunda simpliciter contingenter causat, quia dependet ab ipsa causatione primae, quae simpliciter contingens est. Secunda pars, scilicet de necessitate secundum quid, patet, quia multae causae naturales quantum est ex parte earum, non possunt non causare effectus, et ideo necessitas est secundum quid, quantum scilicet est ex parte earum, et non simpliciter, sicut ignis, quantum est ex parte sui, non potest non calefacere, tamen potest absolute non calefacere, Deo non cooperante, sicut perfecte apparuit de tribus pueris in camino ignis.